Charter Document - 04210101
Charter Number: | 04210101 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Fridericus Romanorum Imperator Augustus Equitas rationis et censura Justicie Maiestatem nostram ammonent et invitant ut ad Munimen et protectionem Ecclesiarum Dei quibus ordinatione Divina prodesse tenemur et adesse solatium gratie nostre clementer extendamus specialiter autem ad illas a quibus orationum suffragia et spem salutis nostre gaudemus in Christo Jesu suscipere Hujusmodi namque affectuoso pietatis opere sic per bona temporalia transire speramus ut eo propitiante qui dat salutem Regibus eternam beatitudinem consequi mereamur Ea propter cognoscant universi Romani Imperii fideles presentes et futuri quod nos intuitu Divine remunerationis et nostra omniumque Parentum nostrorum salute nec non et respectu Religionis ac obtentu participationis bonorum operum et orationum Agmundensis Congregationis eandem Admontensem Ecclesiam Abbatem Monachos et fratres ibidem Deo servientes familiam et omnia bona predicto Monasterio pertinentia sive a fundatore Gebhardo Salzburgense Archiepiscopo et ejus successoribus sive ab aliis fidelibus tradita seu fratrum Labore et industria rationabiliter conquisita sicut in privilegio pie recordationis Chunradi senioris et aliorum Successorum ejus suis distincta censentur Vocabulis Videlicet hec Ex dono bone memorie Gebbardi Salzpurgensis Archiepiscopi fundatoris ejusdem Coenobii in valle Admontensi fundum Ecclesie S Blasii et quecumque Hemma Comitissa ibi habuit Patellam salis in vicinia Monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris Ex dono successorum ejus Tiemonis et Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum Curtem ex altera parte alvei qui dicitur Admunt et reliquum nemoris et preconium ultra fluvium Anesis Patellas et salinas apud Halle cum Augia que adjacet flumini predicto et forestum omne ad Wenge pertinens com Novalibus Curtes Rudindorf Kriezzovve Pleberch Arnich Rute Chrumpovve Jonspach et que dederunt predicti Episcopi in variis usibus alpium et montium ubi sal coquitur et ferrum foditur cum agris silvis pratis aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedlize usque Frodnize et a Lusah usque Slayph cum piscationibus et Venationibus in predictis terminis et apud S Gallum Novalibus et omnibus Justitiis suis In eadem Valle sua et in Nemoribus seu montanis eorum tam remotis quam prope positis sive in Karinthia seu Marchia vel in omnibus prediis suis ubicumque vene salis seu argenti vel ferri aut cujuslibet generis Metalli fodine reperiri poterunt Ex Dono quoque Chunradi primi Domum Hospitalem Friesach cum prediis et omni Jure suo Ex Dono Nobilium quorundam Reinheri videlicet et Petrisse et aliorum consanguineorun Livtoldi Abbatis Admuntensis Allodia Touernich et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis Predium ad Segeriz predium ad Cholmunz in Gnessovv et Purchstall predium in Tobilarn et Micheldorf Ex Dono Chunradi secundi Archiepiscopi predium Rapotindorf et Guetinbrunnen et Aichen et aliis possessionibus Machthildis matrone Ex Dono Gebehardi Archiepiscopi predium Zezzen et Altenhoven et Lelin Predium ad Pisvvich et in Zozzin Ex Dono Marchionis Otakari et ejus filii Oda Ducis alpem Schoverin ad idem predium pertinentem Quicquid apud Grazlup et Pals habent Ex Dono Gebhardi predium Tiufenpach et Aichdorf Praitenvvrt cum omnibus pertinentiis eorum Quicquid apud Gurzeim et Wenge et in Thauro monte habent et Triebin cum omnibus pertinentiis suis predia ad Duas Griezin et Dietmarsdorf Perndorf Siginsdorf Stade Strechovve Puhel cum omnibus pertinentiis suis Ex Dono Chunradi primi Archiepiscopi predium Jeringe inferius ex Dono Gebehardi Jeringe superius cum omnibus appendiciis eorum Ex Dono Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum predium Gotefridi Mukkinnovve cum omni Jure suo Predium Gazzovve et Velkis cum adjacentibus prediis predium Averam et Culme predium Lazlavvsdorf Silvam quam dedit Otaker Dux inter Losniz et Gamniz predium Strazganch quod fuit Guntheri Marchionis et Conradi Comitis de Pilstein et Stubenich et Fustriz cum omnibus pertinentiis suis et cunctis que in Marchia habent prediis Predium Ratelach quod fuit Comitum Weriandi et Pernhardi Quicquid habent Lufniz Waltinpach Chomer et Mutarn Ex Dono Nobilium Treboch et Tunevviz quinque Curtes ad pontem S Stephani cum molindino Quicquid apud sanctum Benedictum et Puech et Lobnick et Chrotendorf et Chrovvath et juxta Muram fluvium et Liesnich et apud Lungovve et Chats prediorum habent Ex dono Nobilium predia Mitterndorf et Pirchenvvanch et Selsniz Ex dono Ebirhardi Archiepiscopi duos mansus in villa Techanschirchen Ex dono Nobilium quecumque apud Wurvilach Potsach Gomvaren Pfafstete Modelansdorf et Aichove et Volindorf possident Ex dono Wielandi et uxoris sue Jute predium Chrovvat et Vurvelath et Gumpoldischirchen vineam ex dono Gebhardi Rust Arnisdorf Welmnich Winden cum appenditiis eorum Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen apud Prunnen quicquid Fridericus advocatus apud Luthinove quidquid Gotefridus de Weterfeld eis dederunt Ex dono Nobilium vineta apud Chremise cum molendino et quecumque inibi et apud Pielach et ubicumque in Austria apud Ens et Ulspuch Predium apud minus Halle quod Ducis nuncupatur quecumque circa Housrukk et circa Wels possident Apud Tresvviz et Luezen predia Ex dono nobilium predia Haginperg Wizzenbach Obilarn Gundakeringen Slabenich Ex dono Archiepiscoporum Sundermaningen Peukkarn Irintal Tutisinpach Aich Winchlaren Eberhartingen Hovemarn quod emerunt Predium apud Hus superius et inferius Inensvvalde et Rastat Schratengastei Uricenvvalde Pongovve Predia cum novalibus usque Horginprukke predium Mitternhove Wenge Elmovve a Gebhardo Archiepiscopo Salzpurch Hyrshalm cum appenditiis eorum In villa Baierhalle quecumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisierunt Ex dono nobilium quidquid apud Pergen Imberheim Hatiprechtisprunnen Hasilbach Surloch Hesilvvanch Wilpach Wetilchaim Uralsdorf Cramperch et quecumque in Bavaria habent predium Elsindorf quod fuit Ulrici et Pernhardi et omnia que ibidem emerunt Hec ergo omnia que Admontensis Ecclesia in pretaxatis locis et aliis similiter legitime possidet et quecumque ei pertinent in terris agris vineis [aquis] aquarumque decursibus silvis pratis pascuis locis cultis et incultis infra terram et supra terram et ea quecumque post indulta eis privilegia vel ante eorum collationem justo adoptionis titulo dinoscuntur possedisse vel prestante Domino imposterum juste sunt adepturi sub alis et aquilis Imperatorie Majestatis conservanda suscepimus et defensanda constituentes vel debita usuum integritate possideant que de Regalibus Imperii a Salzburgensi Ecclesia nomine Elemosyne susceperunt et possidere dinoscuntur Ad augmentum quoque Imperialis gratie clementer eis indulgemus et confirmamus ut in secularibus judiciis per omnem vallem ipsorum nullus advocatorum vel aliorum judicum quippiam sibi juris vendicet sed Abbatem et fratres ejus sicut hactenus habuerunt libere respiciant Insuper adjicientes Imperialis edicti vigore ut quemadmodum Gebhardus Comes de Purchousen advocatus quondam monasterii et successor ejus Patruus noster Dux Austrie Hainricus advocatiam ejusdem Monasterii habuisse dinoscuntur et sicut idem Dux Hainricus et filius ejus Dux Liutpoldus privilegiis suis eidem confirmaverunt Ecclesie ita irrefragabiliter observetur scilicet quod nec ipsi advocati nec fideles eorum placita bannos modios vel pecudes a fratribus ipsis vel hominibus eorum exigant Insuper ut nec ipsis advocatis nec aliis potestatibus liceat de advocatia bonorum ejusdem Ecclesie quempiam in beneficiare sed fideles et amicos suos dilectionis tantum intuitu tutores ac defensores monasterii instituat Idipsum quoque in tota terra Ducis Stirensis consanguinei nostri et in Karinthia perpetim observandurn statuimus De libero quoque per omnem terram Ducis Styrensis transitu et teloneo ab eis non exigendo sicut ipse Dux Otaher et pater ejus fratribus jam dicte indulserunt Ecclesie et nos indulgemus et confirmamus statuentes et Imperiali auctoritate sancientes ut nulla omnino persona humilis vel alta secularis seu ecclesiastica hanc auctoritatis nostre paginam aliquibus damnis injuriarum seu calumniis audeat attentare Quod qui fecerit Majestatis reus quinquaginta Libras auri puri pro poena componat dimidium fisco Imperialis Camere et reliquum injuriam patienti Ecclesie Huius rei testes sunt Chunradus Moguntinus Archiepiscopus Philippus Coloniensis Archiepiscopus Hermannus Monasteriensis Episcopus Martinus Misnensis Episcopus Chunradus Lubicensis Electus Liupoldus Dux Austrie Fridericus Dux Suevie Ludvvicus Comes de Spizimberch Engilbertus Comes de Gurtze Heinricus Comes de Vietse Otto de Lenginbach Herkimbertus de Haginovve Khrafto de Emizinisbach Engilscalcus de Ura Lutvvinus de Sunninberch Ulricus de Stovviz Heinricus de Dunkinstein et alii quam plures Sigillum Friderici Romanorum Imperatoris Invictissimi Ego Gotefridus Imperialis aule Cancellarius vice Chunradi Moguntine sedis Archiepiscopi et Germanie Archicancellarii recognovi Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis MCLXXXIIII Indictione II Regnante Domino Friderico Romanorum Imperatore Gloriosissimo Anno Regni ejus XXXIIII Imperii vero XXX feliciter Amen Datum apud Moguntiam