Charter Document - 04210099

Charter Document - 04210099


Charter Number: 04210099
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Diepoldus dei gratia patauiensis episcopus Clarescat presentium noticie et futurorum innotescat memorie qualiter in presentia nostra apud Tulnam in memoria omnium animarum nobilis vir Rodgerus de Minnenbach propria ductus voluntate manjfestauit quod dilectus in christo filius noster Hainricus venerabilis prepositus Monasterij sancti Johannis in Walthusen possessiones quas jam dictum monasterium in foro Chonigeswisen habere dinoscitur ei singulis annis quoad ipse uiueret ad censum et ad pensionem duodecim solidorum cum coniuentia fratrum suorum dimisit hac tamen condicione interposita quod eo decedente liberi ipsius nullam in predictis possessionibus habeant dispensandi justiciam et facultatem sed libere et sine angaria qualibet ad usus prefati monasterij debeant redire Huius rei testes sunt Otto prepositus Patauiensis Wolfkerus prepositus Cellensis Poppo de Rustpach Purchardus de Chambe capellanus Degenhardus et hainricus capellanj Walther de Tannenberch Otto de stauderesdorf Ditrich de werdaren Sivridus de Grifenstaine Friderich Manegolt Albertus de sconenpuhele Hainrich de Lonesperch Diethoch pincerna Rodolf marscalcus Irnvridus de Gnannendorf Hugo von dem aigen Ortliep de Winchele Ortliep de Widervelt Marchwart de hintperch Chalhoch de Tulbingen Hugo de Puchperch Ortwin de Merchenstaine