Charter Document - 04210095
| Charter Number: | 04210095 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1170 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Liutoldo abbati monasterii Sancti Blasii quod Admontis dicitur ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Officii nostri nos ammonet et invitat auctoritas pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante domino providere Dignum namque et honestati conveniens esse dinoscitur ut qui ad earum regimen domino disponente assumpti sumus eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur et beati Petri atque apostolice sedis patrocinio muniamus Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio predecessorum nostrorum bone memorie Paschalis Innocentii Lucii Romanorum pontificum vestigiis inherentes sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prastante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Ex dono bone memorie Gebehardi Salisburgensis archiepiscopi fundatoris ejusdem cenobii in valle Admontensi fundum ecclesie Sancti Blasii et quecumque Hemma cometissa ibi habuit patellam salis in vicina monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris Ex dono Tiemonis archiepiscopi successoris ejus curtem ex altera parte alvei qui dicitur Admont et ecclesiam Sancti Amandi Episcopi et reliquum nemoris Parrochiam et preconium ultra flumen Anesis cum Ecclesia Sancti Amandi Patellam apud Halle cum augia que adjacet predicto flumini Ex dono Chunradi senioris Archiepiscopi Salzburgensis patellas et salinas apud Halle et forestum omne ad Wenge pertinens cum Novalibus et decimis Curtes Rudindorf Arnieck Rute Chrumpovve et que dederunt predicti Episcopi in variis usibus alpium et montium ubi sal coquitur et ferrum foditur cum agris pratis silvis aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedelze usque Frodnize et a Luzahe usque Staiphe Ex dono Eberhardi Archiepiscopi Salzburgensis Ecclesiam Sancti Galli in silva nova cum decimis et novalibus et omni jure suo et salinis ibidem Ex dono Chunradi primi Ecclesiam Sancte Marie Magdalene et Domum Hospitalem Friesach cum decimis prediis et omnibus justitiis suis Ex dono quorundam Nobilium Rainerii videlicet et Petrisse et aliorum consanguineorum Liutoldi Abbatis Admontensis Allodia Tovernick et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis Medietatem Ecclesie Sancti Jacobi cum predio Cholmenzi Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Decimas apud Tivene Fiatsach Chrapfeld Michlendorf cum omnibus pertinentiis eorum Ex dono Chunradi secundi Archiepiscopi curtem decimalem ad Wertse cum predio Rapotendorf Guttenprunen et aliis possessionibus Mathildis matrone Ecclesiam Sancti Michaelis cum predio Zezen Ecclesiam Sancti Johannis cum predio Zozzen cum decimis et omni jure suo Ex dono Marchionis Otaker alpem Scoberen ad idem predium pertinentem Quidquid apud Grazlup et Pals habetis Ex dono Gebhardi Archiepiscopi decimas Chatse Wehe Lungovve cum appenditiis suis Ex dono ejusdem Archiepiscopi Ecclesiam de Tiufenbach et Aichdorf Preitenfurt cum omnibus pertinentiis eorum Apud Wenge Ecclesiam Sancte Agathe cum omnibus pertinentiis suis Ecclesiam sancti Andre et curtem Trieben cum omnibus pertinentiis suis Ecclesiam Dietmarsdorf et curtem cum adjacentibus prediis videlicet Griez duas Perndorf Strechovve Puhel cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Alberti Archiepiscopi Salzburgensis Parochiam Palte cum omni jure suo Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi Ecclesiam Sancte Marie cum predio quod vocatur Jaeringen inferius Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Jaeringen superius cum omnibus appenditiis eorum Predium Nazovve cum multis aliis adjacentibus prediis Ex dono Chunradi et Eberhardi Archiepiscoporum Ecclesiam Sancti Nicolai et predium Gotfridi Mokkernovve cum novalibus et decimis Ecclesiam Sancti Martini cum predio Strazganch quod fuit Guntheri Marchionis et Chunradi Comitis de Pilstain cum omnibus pertinentiis suis Predium Radlach quod fuit Comitis Pernhardi Quidquid habetis Lusniz Chamere Mutarn Ex dono Nobilium Treboche Tunevviz quinque curtes ad pontem Sancti Stephani in eadem Parochia ex dono Eberhardi Archiepiscopi decimas Quidquid apud Sanctum Benedictum et Puchovve Lobenich et Chrovvat prediorum et decimarum habetis Ex dono Chunradi primi decimas ad Murz Ex dono Nobilium predia Muterndorf Ex dono Eberhardi Archiepiscopi duos mansos in villa Teschanschirchem cum decimatione tota inter Pincha et Lavenze Ex dono Nobilium quecumque apud Wurvelach Potsach Gomvarn Phaphenstain et Aichovve possidetis Ex dono Gebehardi Archiepiscopi Ruste Arnsdorf Welmnich cum appenditiis eorum Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen apud Brunnen quidquid Fridericus advocatus vobis dederunt Quecumque dono nobilium apud Chremse Ense et Ulsburch possidetis Apud Tresvviz et Liuzen predia cum decimationibus suis Ecclesiam Sancti Johannis et predium Hagenberg et Winzenbach et Gundachringen Ex dono Archiepiscoporum apud Sundrmaeringen Prukkarn Aiche Eberhartingen quecumque habetis Allodium magnum apud Hoveheim quod a Nobilibus de Abensberg emistis Ex dono Nobilium predium apud Hus superius et inferius cum Ecclesia Sancti Paterniani cum omnibus pertinentiis suis In Ensvvalde Schratengastei et Tricenvvald Ecclesiam Sancti Martini cum novalibus decimis usque Horgenbrucken Es dono Gebhardi Archiepiscopi predium Mittrechoven Wenge Elinovve Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi predium apud Chuchil curtem apud Salzburch Hirsehalm cum appenditiis eorum In villa Beirhalle quecumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisistis Ex dono Nobilium quidquid apud Pergen In Brichaim Haselbach habetis Ecclesiam Sancti Martini cum predio magno Eisindorf quod fuit Udalrici et alteram Ecclesiam cum predio Pernhardi et omnia que ibidem emistis Nec Episcopo nec Abbati ipsi nec persone alicui facultas sit bona ejusdem cenobii in feudum sive beneficium sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare nec modis aliis alienare Sane sepulturam illius loci liberam esse censemus ut qui se illic sepeliri deliberaverint nisi excommunicati sint vel interdicti extreme voluntati eorum nullus obsistat salva justitia matricis Ecclesie Laicos sive Clericos liberos et absolutos ad Conversionem suscipere nullius Episcopi vel Prepositi vos inhibeat contradictio Prohibemus quoque ut nulli fratrum post factam professionem absque Abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere Sane Novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas presumat exigere Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum timorem Dei et Beati Benedicti Regulam previderint eligendum Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Sedis Apostolice auctoritate et Salzburgensis Episcopi Canonica reverentia cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem que Regularium quieti noceat irrogare Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua Jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Alexander Catholice Ecclesie Episcopus subscripsi Ego Bernhardus Portuensis et Sancte Ruffine Episcopus subscripsi Ego Chunradus Maguntinensis Sedis Archiepiscopus et Sabinensis Cardinalis subscripsi Ego Oddo Tusculanus Episcopus subscripsi Ego Jacynctus Diaconus Cardinalis Sancte Marie subscripsi Ego Cinthius Diaconus Cardinalis Sancti Adriani subscripsi Ego Manfredus Diaconus Cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum subscripsi Ego Hugo Diaconus Cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippe subscripsi Ego Johannes Presbyter Cardinalis Sanctus Johannis et Pauli titulis Pamachii subscripsi Ego Hildebrandus Basilice xii Apostolorum Presbyter Cardinalis subscripsi Ego Albertus Presbyter Cardinalis titulis Sancti Laurentii in Lucina subscripsi Ego Gwilhhelmus Presbyter Cardinalis titulis Sancti Petri ad Vincula subscripsi Ego Boso presbyter Cardinalis sancte Pudentiane titulis Pastoris subscripsi Ego Petrus Presbyter Cardinalis titulis Sancti Laurentii in Damaso subscripsi Datum Tusculani per manum Gratiani Sancte Romane Ecclesie Subdiaconi et Notarii iiii Idibus Februarii Indictione iv Incarnatione Dominice Anno MCLXX Pontificatus vero Domini Alexandri pape iii Anno xii
