Charter Document - 04210091
Charter Number: | 04210091 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus Altmanno uenerabili preposito et canonicis rahouensis ecclesie in perpetuum C Sicut pium est bene facere ita recte facta confirmare iusticie est Vnde notum esse uolumus quod nos assentiente clero et laicis fidelibus ecclesie nostre dilecto preposito Ranskouensi Altmanno omnibusque successoribus suis communem uitam sub regula sancti Augustini seruantibus ecclesiam quandam Hohonberchach infra terminos parrochie nostre sitam firma largitione concessimus sicut eara predecessori suo pie memorie Manegoldo conmisimus salua in omnibus nostra nostrorumque successorum canonica iusticia Si uero quod absit regularis professio quocunque casu ibidem mutata fuerit hanc nostram concessionem nulatenus manere uolumus Hoc factum prefato Manegoldo preposito sigillo nostro roborauimus subscribentibus Hugone preposito Salzburgensi Heinrico Berthersgadmensi preposito Heinrico Abbate Sancti Petri Trovnt priore de sancto Petro Gerhoo Richerspergensi preposito Herbordo Oowensi preposito Chovnone Kymensi preposito Willehelmo Salzburgensi dekano Decisionem quoque litis inter prepositum Altmannum et parrochianum Fridericum de Ostermundingen de terminis parrochiarum diu habite sicut a uenerabili Salzburgensi preposito et archidiacono Hugone nostra auctoritate facta est ita ratam esse uolumus et ne amplius resuscitetur omnino interdicimus uidelicet ut strata a riuulo bibenbach ueniens usque at uillam yden limes sit utriusque parrochie Presentem quoque paginam nostri sigilli impressione signari iussimus C Ego Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus S S C Ego Hugo Salzburgensis prepositus et archidiaconus S S C Ego Wernherus abbas de Elhsenbach S S Ego Heinricus Garzensis prepositus S S C Ego Enzimannus prior sancti Petri S S Ego Fridericus decanus et ostermuntensis plebanus S S C Ego Vgo de Purchirchen decanus S S C Ego Adelbertus prepositus de Houen et capellanus domni Archiepiscopi S S C Ego Johannes capellanus presbiter S S Anno Dominice Incarnationis Millesimo CLXII Indictione X Anno autem XI gloriosissimi Friderici Regnantis Imperii uero VIII Presidente Salzburgensi ecclesie dignissimo Eberhardo Archiepiscopo Anno pontificatus eius XVI Data Cidlare vicesima IIII lvna Octobris