Charter Document - 04210090

Charter Document - 04210090


Charter Number: 04210090
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ut gesta hominum memoriter conserventur necesse est ea scripture testimonio confirmari Noverint igitur tam presentes quam posteri scripta presentia inspecturi quia ego Liucardis de Mosbach ecclesie in Aw fundatrix unam hubam in Ried et predium in Weger quod jam dicitur Chasing et predium unum in Stainperg filiis meis consentientibus videlicet Ulrico Friderico Hertperto Ulrico Bernhardo Friderico Hartwico in honore sancti Kiliani martyris sine qualibet ratione et absque omni jure advocatie nomine dotis tradidi liberaliter et donavi quam ecclesiam episcopus Frisingensis Albertus nomine episcopo Pataviensi permittente anno domini millesimo centesimo sexagesimo primo petente femina prefata consecravit Testes hujus sunt Conrad Wiswol Eberhardus ministerialis Wichardus Tegen Rudolfus de Gaushaim Tegeno de Hagenau Conrad Henger et alii quam plures