Charter Document - 04210087
Charter Number: | 04210087 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Chounradus dei gratia Pataviensis episcopus Quoniam nostre dispensationi ecclesiarum divinitus administratio decreta est justitie meritum esse non ambigimus quantum in nobis est si earundem ecclesiarum jura nostre auctoritatis sententia defendentes Christo servientium tranquillitati et paci providere intendimus Inde est quod dilecti fratris nostri Henrici abbatis sancti Petri salzburgensis petitionibus annuimus et diremptionem controversie illius que fuit inter Candoldum de Pollenheimen et ecclesiam ejus qualis mediantibus nobis facta est universorum notitie presentium attestatione proponimus Prefatus namque Cadoldus cum ante aliquos annos in expeditionem Jerosolimitanam cum domino Chunrado rege proficisci decrevisset traditionem illam de predio tauershaimen quam pater ejus aliquando potestativa manu prefate ecclesie firmaverat importune ira petiit sed ad removendam eandem controversiam tunc temporis a fratribus jam sepe dicte ecclesie VII talenta accepit Postea vero evolutis X annis et eo amplius prefati predii violentus reinvasor existens cum in audientia nostra et quorundam principum et nobilium virorum et ministerialium nostrorum super eadem invasione in loco qui dicitur Ense querimonia deponeretur ut omnis impetitionis future denuo molestia inter ipsum et dictum monasterium in perpetuum sopiretur nostro anni intente consilio post abdicationem ab ipso et uxore et filio factam VIII talenta iterato recepit Huic autem abdicationi hii testes adhibiti sunt Comes Chounradus senior de Peilstain Gebehardus hallensis comes Adelbertus de Perge Walchunus de chlame Hademarus de Chufarn Egene de urle Hermannus de chazelinstorf Engilbertus de schouneheringen Bernhardus de trune Otto de strube et fratres ejus Engilbertus et Oudalricus Tietricus de trune Reinherus de staine Arnhalmus Otto de haslbach Ea quoque controversia super quibusdam tam de vineis quam de agris que inter nobilem virum dominum Adalbertum de Perge et dictam ecclesiam diu habita est sub tali termino compositionem optinuit quod predictus Adalbertus acceptis X talentis decimas illas resignavit quas nos fratribus in episcopatu nostro constitutis in loco qui dicitur Tornbach sub regula beati Benedicti degentibus in posterum omni remota retractatione quiete possidendas in proprietatem deposuimus Sed et hoc quidem sub prenotatis testibus corroboratum est Nos autem ut hec singula rata sint et ne quis apud posteros ea refragari queat hanc inde cartam conscribi et sigilli nostri impressione muniri jussimus Acta sunt hec anno incarnationis domini MCLVIIII Indictione VII regnante glorioso imperatore Frjderico anno imperii ejus VI pontificatus autem nostri anno