Charter Document - 04210086

Charter Document - 04210086


Charter Number: 04210086
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Conradus Dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus Karitatis exigente latitudine credimus ad episcopalis officii sollicitudinem pertinere non solum augmentanda curam religionis verum etiam conservande atque multiplicanda spiritalis providentiam possessionis Inde est quod regularium canonicorum ecclesie sancti Johannis deuotionem attendentes et defectum in exterioribus statuimus consilio et ammonitione nostrorum religiosorum aliquod spiritalis incrementum honoris et consolationis subsidium temporalis in predicta beati Johannis Sebeniche ecclesia cum enim nobilis quidam nostre diocesis Otto videlicet pie recordationis de Machlant sancti spiritus inspiratione ammonitus canonice conversationis regularibus fratribus in loco supra nominato ecclesiam constituerit eamque prediis atque mancipiis fundaverit et ei auctoritate piissimi regis Chonradi adhibita terminos nove et adhuc inculte possessionis destinaverit nos quoque infra eosdem novalium terminos qui in privilegio domini Chonradi regis super hac donatione consignato distinguntur spiritalem regende plebis curam secundum integrum plebane officium amministrationis cum universis eorum que iam culta sunt sive colenda in eodem nemore decimationibus contulimus eidem ecclesie salvis tamen et inviolatis omnium adiacentium terminis ecclesiarum Ne vero huius nostre tenor donationis lateret fideles presentes sive futuros neve cavillationis undecumque suscitanda occasionem preberet quantacunque temporum longitudo hoc nostre institutionis donum per presentis pagine subscriptionem et nostre inpressione auctoritatis confirmavimus Acta autem sunt hec a nobis in celebri conventu fratrum nostrorum Mutaren assidentibus venerabilibus fratribus nostris archipresbyteris Herthwico et Odalrico et Johanne abbate Cothwicense Marchwardo preposito Nevenburgensi et Adalberto preposito sancti Nicolai domino Roberto Methnensi preposito et Adalberto tulnensi parrocho et Adalberto Cremsensi parrocho et Adelhero et Heinrico et Petro magistro et Ebergero capellano et Ottone capellano anno Millesimo CLVIII