Charter Document - 04210083

Charter Document - 04210083


Charter Number: 04210083
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Chonradus diuina gracia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Quia facile a memoria hominum labitur quicquid apud modernos sine discretione agitur placuit antiquitus ut ea que ad decorem domus dei spectant testimonio litterarum comrnittantur ne a superuenientibus obliuioni tanquam si nunquam facta fuissent tradantur Inde est quod ad noticiam presentium et futurorum Kartam istam scribi iussimus qualiter controuersia que diu agitata est inter Karissimos fratres nostros de Bomgartenberge et regulares canonicos de sancto Johanne de possessionibus Ottonis uiri nobilis fundatoris utriusque cenobii sine contradictione utriusque partis decisa sit Abbas enim Fridericus consilio et consensu fratrum suorum pro terminanda causa totius querele unam curtim Chunegeswisen et tres uineas in chremesa consensu nostro per manus Walchunonis aduocati de Clamma fratribus nostris de sancto Johanne tradidit et in presentia multorum sine alicuius contradictione potenti manu delegauit eo tenore ut numquam alicui episcoporum liceat hoc factum retractare aut inductione prepositorum futurorum aliquibus molestiis super hac causa abbatem et fratres suos infestare Ut hec rata et inconuulsa in perpetuum permaneant auctoritate domini nostri Jesu Christi et sancti Stephani prothomartyris presentis pagine scripto raboramus et impressione sigilli nostri confirmamus Quicunque ista immutare disturbare attemptauerit sanguine et corpore christi in extremis careat Huius rei isti sunt testes conscripti Marquardus de Gluze Diurinc de Weruen Herwich de tanne Berhtoldus de imezingen Porn de amelungesbach Sifrit de monechbach Heinrich de lobetesdorf Heinrich de longowe Gotefridus de innerenuelde Heinrich de innerenuelde Dietrich Walther de dunnenbach Hec facta sunt ab incarnatione domini anno MCLIIII Indictione II Data ebelesberc X Kal Julii