Charter Document - 04210074

Charter Document - 04210074


Charter Number: 04210074
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reginbertus Dei gratia patauiensis episcopus Quandoquidem in partem sollicitudinis ecclesiarum deo uolente uocati sumus quantum de iure suscepti officii nostri possumus diuinum cultum ampliare et deo seruientibus curam gerere intendimus Uniuersis itaque Christi fidelibus notum esse uolumus tam futuris quam presentibus qualiter iustis peticionibus dilecti nostri domini Ottonis de mahlant annuentes quasdam nostri iuris diocesianas ecclesias cum decimacionibus suis ecclesie sancti Johannis in sabenik contulimus eo quod et ipse multis prediis suis aliisque rebus collatis eandem canonicorum regularium ecclesiam fundauerit nostreque dicioni subdiderit Debitam quoque adhuc ei exhibentes recompensacionem quandam aliam ecclesiam in confinio montis qui uulgariter hengist dicitur de nouo nostra concessione fundatam cum uniuersis eorum que iam culta sunt uel excolenda decimacionibus adbibito quoque baptismi ac sepulture libero iure prefate ecclesie sancti Johannis ad usus et stipendia fratrum superaddidimus terminosque in hunc modum prefiximus et designauimus A gaihstetin usque ad ecclesiam sancti Martini Ab eadem ecclesia usque in uadum Gressenich ab eodem uado per medium hohenberch usque in entischengrabin Ab illo loco et ualle per descensum maioris trisnich usque in aridam trisnich Ab inde usque in metam positi lapidis Ab hinc usque in chlafinbach In descensu chlafinbach usque ad metam alterius lapidis Deinde usque in tiuphenbach et per meatum eiusdem riuuli usque in danubium Idcirco autem predicte ecclesie taliter terminos designauimus quia locus ille paulo ante saltuosus et incultus nullis diocesianis terminis inclusus fuit unde nostre auctoritati terminos illi destinare de ratione licuit Tale itaque nostre donacionis et constitutionis factum licet astipulacione coniuentium fratrum nostrorum et assensu populi magnum robur acceperit ut plus tamen ratum in posterum et inconuulsum permaneat priuilegio nostro muniuimus et sigilli nostri inpressione insigniri fecimus Nomina uero eorum qui tunc presentes aderant et qui huius rei testes exstiterunt hec sunt Gebehardus de purchusin Chunrat de pilstein et filius eius friderich Chunrat marchio Oulrich de pernekke Hartwic de haginuwe Walther de traisme Hartwic de rauna Adelbreht et frater eius lupolt de stameheim Adelram de chambe Chunrat de rakez Gebehart de chadehosesberge Marquart de Wesen Rudeger camerarius Sibot dapifer Hec autem facta sunt Anno ab incarnatione domini Mill CXLVI in expeditione ierosolimitana Indict VIIII