Charter Document - 04210073
Charter Number: | 04210073 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reginbertus Dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus Pium et iustum est bonorum hominum deuotionem erga deum diligentius considerare et quicquid intendunt in uinea domini plantare congruum ducimus cum illis huic operam dare per hoc utriusque honor augetur et conseruatur in terris atque retributio que iustos exspectat cumulatur eis in coelis Notum ergo uolumus esse omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod quidam nobilis homo Otto de mahelant instinctu sancti spiritus ecclesiam in predio suo in loco qui dicitur sancti Johannis iuxta riuum sabenikhe fundauit et centum mansos pro remissione peccatorum suorum et fratris sui Waltchuni et utriusque coniugis et omnium parentum suorum potenti manu sine alicuius contradictione eidem ecclesie delegauit eo tenore ut ibidem patauiensis episcopus fratres regulares canonicos secundum regulam sancti augustini instituat de cetero pretaxatam eandem ecclesiam cum omnibus suis appendiciis cultis et incultis uiis et inuiis pascuis pratis siluis aquis aquarumue decursibus exitibus et reditibus in omni genere utilitatis beato stephano patauie per manus aduocati ducis Heinrici et marchionis et nostras tradidit Nos uero fidem et deuotionem eius erga beatum stephanum intuentes omnia beneficia que ab ecclesia nostra possederat in decimationibus mansis curtibus areis uineis excepto castro grifenstaine cum omnibus suis appendiciis comuni consilio cleri et populi eidem ecclesie per manus eiusdem aduocati tradidimus et decimacionem quam dux Heinricus et marchio nobis resignauit ea condicione ut eidem loco traderemus sane hanc dico decimationem quam prenominatus Otto a duce in beneficio tenuit Preterea ecclesiam munichispahc Niunchirchen Chunigesuuisen ecclesiam sancti Georgii et Dunnenhahc Croucen Grine Sahsenchirchen Mitterenchirchen Porcionem decimacionis que Ottonem attingit in ecclesia Ualeuuaha et ecclesiam Sineuuellenuelde cum decimacione que ad eam spectat fratribus ibidem Deo ministrantibus concessimus Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant precipimus et presentis pagine inscriptione sub sigillo nostro in perpetuum comunimus Siquis autem id adtemptare presumpserit sciat se iram et indignationem omnipotentis dei incurrere Huius rei sunt testes Gebehardus de purchhusen Chunrat de pilstein et filius eius fridrihc Chunrat marchio Oudalrihc de pernecco Hartuuic de hagenauuo Walthero de traiseme Hartuuich de Rauna Adelbrech et frater eius Luitpolt de stameheim Chunrat de racale Gebehart de chadelhosespergen Adelram de chabe Baldemar et frater eius Diethero de halse Marquart de uuesen Hartmut de haga Diterihc de smidaha Roudeger camerarius Sigeboto dapifer Hec autem facta sunt anno ab incarnatione domini Millesimo CXLVI In expedicione iherosolimitana Indictione VIIII