Charter Document - 04210072
Charter Number: | 04210072 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Eberhardus divina favente clementia Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus Quoniam graviter nostris temporibus religiosas personas a secularibus super his que monasteriis a fidelibus Christi conferuntur cernimus vexari necessarium existimavimus precibus dilecti fratris nostri Heinrici abbatis de sancto Petro annuere scilicet ut bona quedam que in nostra presentia eidem monasterio sunt collata vel recognita vel per commutationem acquisita presenti pagina comprehendamus et noticie posterorum sigilli nostri impressione roborata transmittamus Anno igitur dominice incarnationis MCXLVII episcopatus vero nostri I quidam ex ministerialibus sancti Roudperti Godefridus nomine divina inspirante gratia universa predia sua et familiam exceptis octo houbis et XV mancipiis monasterio sancti Petri Salzburge consensu conjugis sue Adale in presentia nostra et venerabilis fratris nostri Gurcensis episcopi Romani tradidit ea tamen conditione qua prius in conspectu predecessoris nostri pie memorie Chounradi archiepiscopi eidem ecclesie illa tradiderat scilicet ut si absque legitimo herede vita decederet in principali eorundem prediorum loco Wietingin dicto ex consilio Salzpurgensis archipresulis et Gurcensis episcopi abbatis quoque sancti Petri divinum servitium ordinetur Huius traditionis testes sunt Liutoldus comes de Pleigin Heinricus de hegelin Engilscalcus de Friesah Roudolfus de tounisperch Hartnidus et frater eius Marchwardus de Viskaha Liutwinus prepositus Wolframmus de offinwanc Wolframmus de harpholtishein Ekkehardus de tanna Sigifridus de Friesac Liutoldus de Salzpurch Eodem quoque anno in die autem ordinationis nostre recognitum est et traditum eidem monasterio a Gebehardo comite de Purchusin predium quoddarn ad alsa situm mons videlicet ex uno latere habens vineam ex alio coopertus virgultis quem quondam tradiderat ad altare beati Petri bone recordationis Sizo comes et Sigehardus sed a parentibus prefati comitis Gebohardi occupatus et in jus proprietatis injuste fuerat redactus hec autem recognitio seu traditio facta est in presentia nostra et fratrum nostrorum episcoporum Ottonis frisingensis Hartmanni Brixinensis Romani Gurcensis Testes quoque hujus recognitionis facti sunt de fidelibus nostris Engilbertus Marchio Engilbertus comes hallensis Liutoldus comes de Pleigin Adelbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim Gotescalcus de hunisperch Heinricus de hegelin Engilschalcus de friesah Liutoldus de Siesdorf Ekkehardus de Tanna Hartnidus de viskaha Heinricus de Purchusin Item Heinricus Hugo Hartuvicus Gebolfus ministeriales ejusdem comitis Ab hac autem recognitione nondum VII diebus evolutis Heinricus comes et frater eius Sighardus de Schala nepotes predicti comitis Gebohardi qui et ipsi prefati predii violenter potius quam legitimi heredes accesserant acceptis a fratribus supradicti monasterii XIV marcis coram legato nostro in castro Purchusin omni se jure sepedicte possessionis testibus coram positis eliminaverunt Testium autem nomina hec sunt Adalbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim Heinricus judex de Purchusin Item Heinricus Hugo Hartwicus Gebolfus Purchardus Routderus Maganus de Tti ministeriales predictorum comitum His itaque gestis vir quidam nobilis Chadoldus dictus predium a fratribus obtentum quod a predictis comitibus beneficii jure possederat suis usibus sicut propriis detinere nisus est Lite igitur inter ipsum et fratres aliquandiu perseverante contigit ut eodem anno ad remensem sinodum vocati cum fratribus nostris episcopis et majoribus ecclesie nostre pergentes eundem Chatoldum itineris comitem haberemus Qui rationabili querimonia abbatis opportune pulsatus in consilium nostrum se dedit sepedictum predium coram Babinbergensi episcopo et Brixinensi in manum nostram prope remensem civitatem eo tenore repudiandi ut XV marcas a fratribus predicti monasterii acciperet nec ulla eos de cetero eiusdem cause exactione vexaret Huic rei presentes et testes fuerunt Heinricus prepositus Salzburgensis Werinherus abbas Lawandinensis Oudalricus abbas de sancto Lamberto Chounradus abbas biburgensis Chouno prepositus Chimensis Hugo Perthensgadensis Duringerus Wisinto ministeriales sancti Roudberti quinque ergo marcas de manu abbatis remis accepit promittens quod in reditu suo apud Salzburc reliquas X acciperet et iterato in nostra presentia coram testibus quos fratres adhiberent idem predium reputaret factum est ergo ut rediens sicut promiserat nobis in superiori castro Salzburc constitutis prius abdicato beneficio denuo renuntiaret juxta pactionis condictum X marcis attractis accepit igitur hi testes secundi adhibiti sunt Liutoldus comes de pleigin et filius ejus Liutoldus Ekkebertus comes de butina Heinricus de hegilin Liutoldus de Siesdorf Sigiboto de Suriberch Duringerus de werivin Hartnidus et frater ejus Marcwardus de viskaha Wisunt et Otto de Pongou Dietmarus de Eicheim Liutwinus prepositus Palo de Sure Roudolfus Engilscalcus Otto Bertoldus et Willihelmus ministeriales comitis Liutoldi Presenti quoque inscribere pagine necessarium et utile duximus commutationem que inter monachos sancti Petri et canonicos majoris ecclesie facta est Heinricus siquidem prepositus et canonici dederunt abbati et predicte congregationi curtim in pinzgou sitam que a nobili viro Adelberto de Lugis tradita eis fuerat sed nunquam propter contradictionem propinquorum ejusdem Adalberti possessa e contra abbas concessit eis in area quam habuit ad Tauersheim secus ecclesiam construere et medietatem illius ecclesie atque atrii perpetuo jure possidere addens insuper eis octo marcas Huius commutationis testes sunt Adalbertus de Gerin Heinricus de hegilin Engilscalcus de friesah Sigiboto de Sureperc Wolframmus de offinwanc Pabo de Sure Wisint de Pongou Sigimarus de libniz Hartnidus et frater ejus Marchwardus de viskaha Adelbero de longou Chunradus de Calcheim Liutwinus castellanus Liutoldus de Salzpurc Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXLVII Indictione X Episcopatus vero domini Eberhardi Salzburgensis anno primo