Charter Document - 04210071
Charter Number: | 04210071 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et jndjuidue trinitatjs ego Cunradus sancte salzburgensis ecclesie dej gratia archiepiscopus Quoniam cum pacificis filii dei uocari cupimus et ad participationem beatitudinis pauperum spiritu anhelamus uniuersitati fidelium tam presentium quam futurorum notificamus qualiter controuersiam inter nos et Formbacense Cenobium decidimus Hoc quippe Cenobium fundatum a Comite Ekkeberto de Putene donatione eius decimas ad dispensationem nostram pertinentes diu detinuit Nos autem iusticie inniti cupientes et ecclesie nostre ius suum requirentes frequenter inde cum uenerabili abbate Werentone priuatim et publice egimus tandemque accepta oportunitate ad hoc negocium nostrum processit quod nobis congregatio illa cum abbate suo totam decimationem resignauit Hoc facto consilio fratrum nostrorum instantiaque abbatis et pia consideratione religiosorum fratrum inibi deo seruientium inducti portionem decime nostre illorum scilicet antiquorum allodiorum Comitis Ekkeberti in parrochia Niwenkirchen in usvs fratrum illorum monachorum contulimus et ne ecclesia nostra in hac dispensatione nimium pateretur dispendium ab eis per manum cuiusdam nobilis uiri Hugonis de pholsou VI mansus in concambium recepimus e quibus IIII sunt in loco qui dicitur Vihvs et dimidius apud Grandenberge cum cvrte ad anthesinhouen et tribus mancipiis et molendino Quia vero predictum monasterium extra parrochiam nostram situm iuris erat alieni neque nos decimas ecclesie nostre potuimus aut debuimus alienare alienatione perpetua sacris Canonibus interdicta ipse nostri iuris decime pertineant ad monachorum Formbacensium antiquam Cellam in parrochia nostra sitam in loco Clocniz dicto qui regitur a formbacense abbate fratrum curam de nostra concessione habente et in posterum a nostris successoribus canonice suscepturo Defuncto autem abbate prefato successit ei abbas Dietricus qui non minori sollicitudine cupiens locum suum augmentare studuit factam traditionem renouare Itaque priora confirmans VI uineas per manum Wernhardi de Julbach apud Wervelach sitas ibidemque mansum unum ecclesie nostre perpetuo delegauit Cui etiam sicut antecessori eius affectum karitatis inpendendo ea que contulimus confirmauimus et in conuentu episcoporum apud Patauiam in festo sancti Martini in quibusdam adauximus Siquidem assignauimus ei decimationem duarum ecclesiarum Niwenkirchen et Clocniz scilicet antiquorum prediorum pretaxati Comitis Ekkeberti usque Clamme excepta uini decimatione et canonica plebani portione addidimusque ei decimationem silue quesite et inquirende inter duo flumina Lauenze et minorem Loncioiz excepta rursum tercia parte ad ius parrochiani pertinente Et ne ista traditio antiquitate uel negligentia obliuionis dispereat presentem inde paginam conscribi fecimus et inpressione sigilli nostri sub inuocatione patris et filii et spiritus sancti in perpetuum corroboramus et indiuulsam esse uolumus testesque subscribimus Engilbertus Comes Hallensis Wernhardus de Julbach et filius eius Heinricus Gerlous de Erbingen Fridericus de Mosbach Wigant de Hohen Chuchin Amelbertus de Eigelingen Liutoldus de Siestorf Ekkehardus de Montigil Hertnit de Vzelingen Wisento de Boengowe Liutwinus Castellanus de salzburc Ekkolfus de Wartte Rudgerus de Patauia Eberan de sauerstetin Dietmarus de Eistersheim Sigboto Eberhart Hartmoth Megingoz et frater eius Eberwin de Patauia [Bene valete] Actum Patauie Anno ab incarnatione domini MCXLVI Indictione VIIII III Idus Nouembris Anno II domni Eugenii pape secundi et Regis Romanorum Conradi III domni Conradi salzburgensis Archiepiscopi XLI Data Friesaci XIII Kal Januarii per manum Rodberti notarii C Ego Otto Frisingensis episcopus Subscripsi C Ego romanus gurcensis episcopus subscripsi Ego Gotefridus abbas admuntensis SS C Ego heberhardus abbas de uictoria SS C Ego Wernhervs Seccoensis prepositus SS C Ego Hadamarus archipresbyter subscribo C Ego Engilramus archidiaconus SS