Charter Document - 04210070

Charter Document - 04210070


Charter Number: 04210070
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Reginberius dei gratia patauiensis episcopus salutem in christo christi fidelibus Pastoralis cum sollicitudo exigit dominicas oues petro primum et in petro pastoribus conmissas cum omni diligentia pascere regere conseruare et sicut lupos a stabulis ita raptores ecclesiarum arcere a rebus ecclesiasticis Huius rei gratia frater Adelbertus S Nycolai uenerabilis prepositus ecclesie sue priuilegia ab Altmanno et Oodalrico patauiensis ecclesie uenerabilibus episcopis instituta legenda nobis obtulit eaque nostra auctoritate contra nouas ecclesiarum calumnias renouari conmuni fratrum peticione postulauit Nos illius et fratrum nostrorum iustis peticionibus consensum adhibentes quecunque nostri antecessores et piissima imperatrix Agnes ceterique fideles predicto cenobio pia deuotione contulerunt uel adhuc conferenda sunt nos quoque eollata et nunquam auferenda esse censemus quicquid antecessores nostri apostolico et sue auctoritatis banno confirmauerunt nos idipsum apostolico nostroque banno confirmantes ab illorum sententia non dissentimus Notandum vero et memorie conmendandum est inter nos et predictos fratres facta esse tria concambia primum ad Allinchouen ab antecessore nostro Reginmaro episcopo inceptum sed per nos confirmatum ubi pro tercia parte decimarum que sacerdotis erat eis concessa nos ab eis duas decimarum partes recepimus in ecclesia uidelicet que diuersis appellatur nominibus Rotprehteshonen Chameripha Niuwenchirchen Secundum concambium est iuxta S Seuerinum in riuulo qui uocatur Poutera ubi pro molendino et ad molendinum pertinente loco dimidiam hobam ad Ootenchinden sicut Heimo possederat recepimus Tercium concambium in Orientali plaga factum est ad Swarzaha cuius loci ecclesiam a nobis consecratam cum dote decimis terminis cum omni utilitate sua S Nycolao in usus canonicorum contulimus recipientes in conmutatione theloneum patauie quod eis persolui debuerat de nauibus cum quibusdam areis ad Euerdingen collocatis He transmutationes ut legaliter fierent facte sunt presente comite Dietrico fratrum aduocato et easdem traditiones nobis inuicem stabili tenore dantibus et accipientibus presentibus etiam in testimonio nostris fidelibus nomina quorum inferius subscripta sunt Quisquis ergo contra decreta paparum patrum nostrorum et nostra uenire temptauerit quisquis predictos fratres per uiolentiam inquietare bona eorum auferre deuastare uel minuere ausus fuerit nouerit se uinculo anathematis alligatum et nisi per penitentiam resipiscat cum tenebrarum principe eternis tenebris esse deputandum Et ut nostre tuitionis auctoritas nota omnibus rata et futuris temporibus inconuulsa permaneat et hanc presentem paginam in testimonium conscribi et sigillo nostro fecimus eam assignari Data est patauie anno incarnationis dominice MCXLIV indictione VI II Nonas Maii Apostolice sedis Innocencio Papa Regnante Rege Chonrado Testes qui interfuerunt concambiis isti sunt Choenrat de Sunnelburch Reginbreht de Celkingen Hademar de Choffaren Manegolt de Wesene et filius eius Marchwart Siboto de Borrinheim Odalrich de Holzhusen Otto prepositus Oodelscalch Siboto de mathse Rodiger Eberhart Friderich derich Odalricus Hec est terminatio que facta est ad Swarzaha Per ascensum Steinbach usque ad fontem Gotenbrunnen et inde per directum usque ad riuum Ispira et per meatum eiusdem riui usque ad Tessen Hinc inde usque ad lambach superiorem et inde inferiorem lambach et per descensum huius aque usque Griezstich Inde per directum usque ad uillam que dicitur Enzimanneswaithouen et inde per directum usque ad uillam que dicitur prukke et a prukke usque ad Marbach inferius Rapotenrote et per descensum huius aque usque ad uillam erlaha inferiorem et inde iterum ad Steinbach primitus nominatum Hec terminatio facta est consultu clericorum et laicorum qui aderaut scilicet Chadelhohus prepositus S Stephani patauie Adalbertus prepositus S Nycolai Lodigerus prepositus S Georgii Hoholdus prepositus maioris ecclesie frisingen Altmannus archipresiter Ratisponensis Helmbertus et Otto et Almarus Capellani Dietricus comes Erchenbreht de Mosebach Otto deMachlant Rapoto de Sliphingen Manegolt de Wesene Hartmot Walchon de Marcinroete et filius eius Walchon Siboto et Wecil ministeriales S Stephani Ozo de Stritwisen Sigelohus et filii eius de Pirboumen Sizineus