Charter Document - 04210069

Charter Document - 04210069


Charter Number: 04210069
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1143
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Reginbertus dei Gratia Pataviensis Ecclesie Episcopus Ordo officii nostri nos hortatur et ammonet ecclesiam quia domus dei domus orationis uocatur honorare et sicut sponsam uiro suo omnibus modis ornare Si quos uero homines in uinea domini Sabaoth cernimus iuxta desiderium bone uoluntatis plantare nostrum est rigare quum certum est ab ipso fonte tocius bonitatis incrementum emanare Huius rei gratia ego Reginbertus sancte Pataviensis ecclesie episcopus notum fieri uolo omnibus presentibus et futuris quod quidam nobilis homo Piligrimus de Wenge plenus opere bono et apud deum et homines bone uoluntatis ecclesiam in uilla que dicitur veclabrucce domino edificauit et edificatam per manus nostras interuentu fidelium nostrorum consecari impetrauit In eodem vero loco predicto uno manso et alio manso qui situs est in illo loco qui dicitur Ode et Rotenbach uno manso et molendino in monte qui dicitur Riute duobus prediis Sibinbach tribus uineis cum agricultura Scalcheim predio quod quidam nomine Lagino predicto uiro Pilgrimo tradidit et XXX mancipiis Luzemanno frowino cum fratribus suis et sororibus Hunoldo et aliis quos longum est dinvmerare predictam ecclesiam dotauit et eandem ecclesiam pro remissione peccatorum suorum cum omnibus prediis prenominatis et mancipiis in omni genere utilitatis inductus consilio et precibus nostris potenti manu sine aliqua contradictione super altare sancti Stephani protomartyris patavie in die consecracionis eiusdem ecclesie vel labrusce delegauit Concessimus ergo prefate ecclesie quum ibi domus pauperum et receptaculum esse debet infirmorum proprium sacerdotem et propter hoc quod dicitur Infirmus fui et uisitastis me concessimus etiam liberam sepulturam omnibus in eodem loco pauperibus christi administrantibus sic tamen ut ad Pataviensem ecclesiam sicut ad matrem et dominam respectus habeatur et quicquid ibi per dei misericordiam augeri uel in melius mutari potest totum salua gratia et permissione Pataviensis episcopi et ipsius ecclesie fiat et ei honor et reuerentia per omnia et in omnibus integraliter exhibeatur Quod hec uero rata et inconuulsa permaneat sub uinculo anathematis precipimus et presentis pagine inscriptione roboramus inpressioneque sigilli nostri confirmamus Hec facta sunt Anno ab incarnatione domini MCXLIII Indictione IIII VII Kal nouembris Datum matse