Charter Document - 04210068
Charter Number: | 04210068 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte et Individue Trinitatis Reginbertus Dei gratia sancte Pataviensis Ecclesie Episcopus Ordo officii nostri nos hortatur et admonet Ecclesias honorare et eas secundum petitiones bonorum hominum et iusta vota administratione Spiritus sancti exaltare Scire ergo volumus omnes fideles Christi tam presentes quam futuros quod ego Reginbertus humilis Pataviensis Episcopus rogatu cuiusdam nobilis viri et bone fame Ecclesiam in Pergenkirchen appellatam consecravi et eam communi consilio Clericorum et Ministerialium speciali quadam dignitate sublimavi scilicet ut eiusdem Adalrami propria familia et coloni proprii ibi sepulturam et baptisma percipiant videlicet inter Nerden et Tabra [] Hec autem facta sunt anno ab incarnatione Domini MCXLII Indict V VIII Kal Aprilis