Charter Document - 04210059

Charter Document - 04210059


Charter Number: 04210059
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Chuonradus salzburgensis archiepiscopus notum facio tam futuris quam presentibus concambium quod inter me et formbacensem uenerabilem abbatem Werntonem factum et confirmatum est Idem nanque abbas dedit per manum cuiusdam nobilis uiri Hugonis de pholsou pro omni decimatione parrochie de longe uel prope que est ad niuwenchirchon excepta parrochiani prebenda sex mansus tres in loco qui dicitur Vihus et dimidium apud Grantperch et curtim ad antesinhouen cum tribus mancipiis et quicquid ibi defuit dato molendino et dimidia decimatione ecclesie antesin pleniter suppleuit Insuper etiam carradas III boni uini tam successoribus nostris quam nobis per singulos annos dare decreuit quarum duas ad castellum friesah transmittere et terciam ad Glocnize persoluere debet Quod nimirum concambium quia ratum perdurare uolumus sigillo nostro constabilimus et his testibus corroboramus scilicet Reginberto de rivte Pernhardo et Hartuico de Roringmos Eberhardo de Herrnhus Uolkmaro de Reiten Engilscalcho de Grauendorf Chuonrado et Reginberto de Sechirchon Adelberone de Dietrammingin Heinrico de Pergin et Chuonrado et Ottone filiis eius Gotescalcho de Stadelhouin Ekkehardo de Montiglin Sigifrido de Pongou