Charter Document - 04210056
Charter Number: | 04210056 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nornine sancte et indiuidue trinitatis ego hartuuicus dei gratia ratisponensis ecclesie episcopus Omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus innotescere cupio qualiter pro remedio anime mee successorumque meorum ad cenobium Sancti Michelis quod dicitur Maninse in usum fratrum ibidem deo serujentium rogatu religiosissimi Ruodbertj eiusdem locj abbatis et canonicorum ecclesie nostre presente reuerentissimo pataujensis ecclesie episcopo odalrico tradiderim ecclesias Wisilburch et Steininechirchin cum omnibus ad eas pertinentibus Insuper noualia ab ecclesia que dicitur cella usque ad uillam vrstorf Decjmas quoque forestj cultj et incultj sed et omnia que eadem ecclesia in presentiarum possidet uel postmodum possessura est eidem loco perpetualiter habere sub anathemate confirmamus Ut autem hec traditio de cetero firma permaneat presentem paginam conscribj et sigillj nostrj inpressione insignirj iussimus Anno dominice incarnationis MCVIJ Indictione XV in ecclesia sanctj Petrj apostolj ratjspone Huius rei testes sunt Palatinus comes Engilbertus Gerloch de orte Sigihart de durchilnburch De ministerialibus ecclesie sanctj Petri Ruodbertvs uicedominus Arnolt de punnenchouen chazilo de huonshouen Adalbret flenno