Charter Document - 04210053
Charter Number: | 04210053 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Heinricus divina favente clemencia romanorum Imperator Augustus cum in hoc presentis vite stadio discurrentes premium immarcescibile adipisci cupimus et ecclesiarum atque orphanorum viduarum nec non omnium egenoru inopiam elemosinarum largitate ditare festinamus quia inde eternam mercedem accipere speramus et pro meritorum qualitate unicuique prout possumus digna retribuentes atque in semita iusticie ita gressus nostros confirmantes videlicet bonis et nobis fideliter servientibus premia cumulando malis autem et Christi nostrique intidelibus penas minitando Idcirco noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam presentes qualiter nos pro remedio anime nostre et incolomitate ac peticione consortis regni theorique nostri Agnetis imperatricis nec non pro salute et intereessione filii nostri Heinrid regis atque ob interventum Salzburgensis episcopi nomine Baldevvini deo nobisque fidi quoddam predium Botonis rei maiestatis et in palatino placito dampnati atque proscripti quod nostre potestati lege adiudicatum est in loco Isingrimesheim dicto iuxta Marchluppam fluvium situm in pago Mathgovve et hobas atque duas curtiles causas ad ipsum predium pertinentes ac titulum sancti Petri sanctique Roudberti quorum honore Salzburgense monasterium constructum est ad eundem locum in proprium tradidimus cum omnibus suis appendiciis hoc est utriusque sexus mancipiis areis edificiis agris pratis pascuis terris cultis et incultis aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscacionibus silvis venacionibus exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis cum omni utilitate que ullo modo inde poterit provenire Et ut hec nostre imperialis tradicionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat hanc cartam inde conscriptam manu propria ut infra videtur corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici tercii Regis Romanorum Imperatoris Augusti Wintherius cancellarius vice Liutpoldi archicancellarii recognovi Data XI Kalendas Aprilis anno dominice incarnacionis MLV Indictione VIII Anno autem domni Heinrici tercii regis Imperatoris secundi ordinacionis eius XXVII regni vero XVI Imperii VIIII Actum Brixine in dei nomine feliciter Amen