Charter Document - 04210049
Charter Number: | 04210049 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1040 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Imperator ac seraper augustus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus qualiter soluimus decimationes S Pancratii in parrochia Ranshouen cum prediis que iacent infra terminos istos De flurnespach usque in grabense deinde super montem qui dicitur Hounsperch usque ad flumen quod dicitur Mulebach Deinde puochperch usque ad lapidem qui dicitur wartstain Deinde ad locum qui dicitur durchfere usque makkingen Insuper tradidi predia que sunt infra istos terminos saltzpurch ad soluendas rursus decimationes sancti Pangracii Ranshouensis De ruchohesperig usque ad flumen quod dicitur Ogete Deinde Liuterbach usque riute Similiter quoque soluimus decimationes de loco qui dicitur Otingen Soluentes itaque omnem decimationem in loco qui uocatur Ranshouen ipsum predium omnesque decimas predii eiusdem tam de incultis quam de cultis agris uidelicet pratis pascuis campis siluis uenationibus piscationibus quesitis et inquirendis cum omni utilitate que ullo modo inde prouenire potest super altare sancti Pancracii in proprium dedimus atque manu propria tradidimus ea scilicet ratione ud dei seruicium a clericis ibidem manentibus cottidie stabilitum permaneat Hec solucio decimarum facta est et traditio earundem decimacionum in conspectu heinrici cui ducatum ipsius regni dedimus et archyepiscopi Saltzpurgensis ecclesie Ditmaro et Nicetij Leodicensis ecclesie episcopi et Perngeri patauiensis episcopi Terminum quoque parrochie inposuimus hos eidem sancti Pancracii ecclesie parrochiales terminos statuentes cum predictis episcopis scilicet Ditmaro archyepiscopo Saltzpurgensis ecclesie et Perngero patauiensi episcopo et Niceno Laodicensis ecclesie episcopo cum aliis xiij episcopis incipientes de Etnawe usque ad gruzensewen et creben et pirenpach Rantwigezprunne quoque inde ad iden Ritperch quoque fuversengen adelberin et perchstain Rechinque quoque et huluen zangaren quoque per ferinam semitam capelle s Georii martiris deinde swarzgreben et usque auwerpach deinde per albrechzperch deiude per Puochchirichen deinde in flumen Meticha Si autem predictum decimationum concambium siue traditionem aut terminorum parrochialium diffinitionem prefatus dux aut aliquis successorum suorum seu episcoporum quilibet in irritum ducere temptauerit nisi resipuerit nostri nostrorumque successorum regum siue imperatorum iuris sit defendere et regia potestate retorquere Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et inconuulsa omni permaneat euo hanc cartam inde fecimus conscribi [et nostri sigilli munimine insigniri Signum Domni Heinrici regis invictissimi Theodoricus Cancellarius Vice Bardonis Archicapellani recognovi Data XV Kalendas Februarii Ind VIII Anno dominic Incarnat MXL Anno autem Domni Heinrici ordinat XII regni Anno I Actum Ratisbone feliciter Amen]