Charter Document - 04210048
Charter Number: | 04210048 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Rex omnibus christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus qualiter nos super altare sancti Pancreii in parrochia que dicitur Ranshouen omnem decimationem ipsius predii tam de cultis agris pratis pascuis campis siluis uenationibus piscationibus quesitis et inquirendis cum omni utilitate que ullo modo inde prouenire potest in perpetuum dedimus atque tradidimus ea scilicet ratione ut dei seruicium a clericis ibidem manentibus cottidie stabilitum permaneat Hec traditio facta est in conspectu H cui ducatum ipsius regni dedimus et archiepiscopi Saltzburgensis ecclesie Ditmaro Niceni Laodicensis episcopi et Perngeri patauiensis episcopi Si autem predictus dux aut aliquis successorum suorum hanc traditionem irritam fecerit nostri nostrorumque successorum regum siue imperatorum iuris sit defendere Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et inconuulsa permaneat omni euo hanc cartam inde iussimus conscribi [et nostri sigilli munimine insigniri Signum D Heinrici Regis invictissimi Theodoricus Cancellarius vice Partonis Archicapellani recognovi Data V Id Januarii Ind VIII An d Inc MXL Anno autem D Heinrici ordin XII Regni Anno primo Act Ratisb feliciter Amen]