Charter Document - 04210045

Charter Document - 04210045


Charter Number: 04210045
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1018
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Papa Benedictus episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Domino nostro spirituali filio Heinrico invictissimo ac triumphatori imperatori augusto vobis in perpetuum Quamquam rei commutatio ex ipsa corporali traditione possit firma consistere vel ea que legaliter geruntur nulla valeant refragatione convelli ne qua tamen possit esse contrahendi dubietas nostre debet intervenire auctoritatis annutus Et quoniam curtes tres nimirum unam quidem vocabulo Hollenbach aliam namque Antesna tertiam quidem Wineringa cum omnibus earum pertinentiis servis denique et ancillis colonis ac colonabus utriusque sexus ibidem residentibus utrasque vero curtes sitas [in] ducatu Baiovaria hactenus nostra apostolica sedes detinuit iuris sancte nostre Romane cui Deo auctore deservimus ecclesie poposcit atque desiderat commutare Ad cuius vicem compensationis recepimus nos per chartam commutationum in sancta Romana ecclesia a vobis dilecte fili noster Henrice auguste uidelicet curtem regalem que dicitur Colle Calvus [supr Terma] cum omni sua pertinentia constituta infra comitatu Spoletano Et nos mense quemadmodum ad vestrum videtur pertinere imperium et sicuti nostra commutationum charta a [vobis] nobis facta continet assistenti XII indict vobis in perpetuum iam dictas curtes in vicem tradimus atque commutamus Unde recepimus a [vobis] predictam curtem vestram regalem que dicitur Colle calvus in ius dominiumque sancte nostre Romane ecclesie Nam fatas curtes tres in vicem una quidem vocabulo Hollenbach alia namque Antesna tertia siquidem Vuinerniga cum omnibus earum pertinentiis servis et ancillis colonis et colonabus utriusque sexus ibidem residentibus que vobis commutavimus a die presenti habeatis teneatis possideatis [in] vestra ius et dominium perpetualiter vindicetis et defendatis Nam nullus unquam nostrorum successorum pontificum vel alia quelibet magna parvaque persona has sepedictas curtes tres cum omnibus earum pertinentiis a potestate et ditione vestra auferre vel alienare audeat sed liceat vobis in perpetuum omni tempore a nostra sancta Romana ecclesia securiter tenere ac possidere Nam si quis hoc nostrum apostolicum preceptum et commutationem quod non credimus infringere tentaverit sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum et hec commutationis pagina in sua maneat firmitate perpetualiter Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii S Romane ecclesie in mense Februario indictione secunda