Charter Document - 04210044
Charter Number: | 04210044 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1018 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente Clementia romanorum Imperator Augustus Nouerit omnium sancte dei ecclesie nostrique fidelium tam presens etas quam successura posteritas qualiter nos apostolici patris ordinatorisque nostri Benedicti peticione in ipsa ordinationis nostre die quoddam concambium apud suam sanctam romanam ecclesiam pari consilio utrobique collaudabimus Donantes igitur sancte prefate ecclesie in honore apostolornm Petri et Pavli constructe quoddam nostri iuris predium Terma dictum in ducatu spoletano et in Comitatu narne ensi situm contra tale predium quale sanctus Petrus habuit in loco Antisina dicto in pago [] et in comitatu Arnolft comitis cum omnibus eius pertinentiis videlicet seruis et ancillis terris cultis et incultis campis siluis uenationibus aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis pascuis uiis inuiis exitibus et reditibus quesitis uel inquirendis rebus mobilibus et immobilibus et omnibus que quoquo modo iure nominari aut scribi possunt utilitatibus eo videlicet tenore commutationis quatinus idem prescriptus sancti Petri uicarius eiusque successores idem predium Terma dictum habeant teneant et ad usum sancte romane ecclesie firmiter possideant De contra uero dato predio Antisina et eius pertinentiis se ulterius non [intromittant] Igitur fidelium nostrorum communi consensu firmato concambio nouerit omnium dei nostrique fidelium uniuersitas qualiter tarn pro senioris et antecessoris nostri Ottonis scilicet tercii imperatoris quam pro nostro parentumque nostrorum remedio eundem sepe dictum locum ad Stipendium canonicorum in cenobio sancti Petri sanctique Georgii Babenberc degentium per hanc imperialem nostre traditionis paginam concedimus donamus atque proprietamus cum omnibus eius pertinentiis et utilitatibus omnium contradictione remota Precipientes igitur ut neque imperator neque dux neque episcopus neque comes neque magna uel parua persona Caros in Christo Babenbergenses fratres nostros in prefato predio inquietare molestare disuestire siue eundem locum commutare nisi communi fratrum consilio presumat Si quis uero hanc nostre dominationis paginam uiolare quod absit presumat Cum iuda traditore indigestibilis buccelle gustum sumat Atque tormento inextinguibili ponas perpetualiter luat Quod ne fiat sed hec nostra traditio stabilis et inconuulsa nunc et in futurum permaneat hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri impressione insigniri iussimus Signum Domni Heinrici romanorum inuictissimi imperatoris Augusti Guntherius Cancellarius uice ercanbaldi archicappellani recognouit Data [] Indictione I Anno dominice incarnationis Mill XVIII Anno uero domni Heinrici secundi regnantis XVIj Imperij autem iiij Actum