Charter Document - 04210042

Charter Document - 04210042


Charter Number: 04210042
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1010
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Rex Siquid nos ecclesias dei uel in eisdem seruientes de nostris ditare studuerimus procul dubio immarcescibile premium in futuro capescere credimus Qua de re cunctis fidelibus nostris presentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus qualiter nos eterne uite desiderio inflammati tam pro remedio anime nostre quam parentum nostrorum necnon et interuentu dilecte contectalis nostre Chunigunde et fideli rogatu dilectissimi ducis Hezelini et deuoto obsequio Eilike eidem ecclesie sancte dei genitricis Marie cui ipsa preesse uidetur in usum sanctimonialium inibi deo famulantium portionem silue que uocatur Nortuualt in comitatu Adalberonis in longitudine a fonte fluminis quod dicitur Ilzisa sursum usque ad terminum predicte silve qui separat duas terras Baioariam videlicet et Boemiam et ita usque ad fontem fluuii qui dicitur Rotala In latitudine uero per decursus eorundem Huminum scilicet Ilzise et Rotile usque in fluuium danubii quicquid eiusdem silue his finibus inclusum est per hanc regalis precepti nostri paginam concedimus atque largimur cum omnibus appendiciis ad eosdem terminos pertinentibus areis edificiis terris cultis et incultis et pratis pascuis aquis aquarumue decursibus molendinis piscationibus uenationibus siluis exstirpatis uel adhuc stirpandis seu cum omnibus que dici vel nominari possunt vtensilibus Et de nostro iure ac dominio in eius ius ac dominium omnino transfundimus ea quippe ratione ut predicta abbatissa suique successores exinde liberam habeant potestatem tenendi commuttandi vel quicquid eis in usum predictarum sororum agere libuerit Et ut hec nostre donationis auctoritas omnium hominum contradictione remota stabilis et firma constet hanc cartam ex nostra iussione conscriptam ac firmatam propria manu signauimus Siquis autem quod absit hanc tradicionem uiolare aut minuere presumat eternas penas cum iuda traditore luat Signum domni Heinrici regis inuictissimi Guntherius cancellarius uice Uuilligisi archicappellani recognoui Data IIII Kal Maii Indictione VIII Anno dominice incarnationis Millesimo X Anno uero domni Heinrici secundi regnantis VIII Actum Regenesburc