Charter Document - 04210037

Charter Document - 04210037


Charter Number: 04210037
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0993
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto diuina fauente Clementia rex Quia respicit ad regium ius pro diuino amore ecclesias dei exaltare et confirmare ideo omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet atque futuris notum esse uolumus quomodo uir uenerabilis Christianus patauiensis ecclesie episcopus ad nos uenit rogans et petens ut omnia a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis uiris uel feminis eidem ecclesie tradita nostre auctoritatis donatione confirmaremus sicut antecessores nostri reges et imperatores fecerunt Cuius iuste peticioni pro anime nostre remedio pium assensum prebentes omnes curtes abbacias ecclesias uicos et uillas et alia predia cum suis pertinentiis ab aliquibus personis maioribus uel minoribus pro mercede eterne retributionis prefate ecclesie tradita hac nostre preceptionis auctoritate nouiter eidem ecclesie donamus atque confirmamus Et insuper nominatiue abbaciam que dicitur Chremisemuntstiuri cum suis omnibus pertinentiis curtibus uicis et uillis ecclesiis et aliis utensilibus illuc rite pertinentibus in mancipiis utriusque sexus areis edificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis siluis uenationibus aquis aquarumue decursibus piscationibus molendinis uiis et inuiis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis que dici possunt Capellam quoque Otinga nominatam cum omnibus rebus ad eam rite aspicientibus abbaciam Matahse et curtem Riuti cum aliis curtibus et pertinentiis que aliquo modo nominari possunt similiter nostre auctoritatis donatiuo hoc nouo ad iam dictam patauiensem sanctam ecclesia sub sua prouisorumque ejus potestate perpetualiter habenda corroboramus Et ut hec nostre donationis confirmatio presenti ac futuro tempore firma consistat hoc preceptum inde conscriptum nostroque sigillo signatum manu propria corroborauimus Signum domni Ottonis gloriosissimi regis Hildibaldus episcopus et cancellarius uice Willigisi archiepiscopi recognoui Data VI Kal Febr Anno dominice incarnationis DCCCCXCIII indictione VI Anno autem tercii Ottonis regnantis decimo Actum Trotmannie