Charter Document - 04210034
Charter Number: | 04210034 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0976 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Otto diuina fauente clementia Imperator Augustus constat nos diuina donante gratia ceteris mortalibus supereminere Unde oportet ut cuius precellimus munere eius studeamus modis omnibus parere voluntati Quapropter conperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia vir venerabilis piligrimus sancte patauiensis ecclesie episcopus optulit nobis auctoritates inmunitatum pie recordationis Imperatorum Karoli atque hludouuici nec non domni et genitoris nostri ottonis piissimi imperatoris in quibus continebatur insertum qualiter ipsi predictam sedem que est constructa in honore sancti Stephani protomartyris christi vbi etiam beatissimus confessor christi valentinus corpore requiescit cum pertinentibus monasteriis id est cella sancti floriani martiris atque treisma ad monasterium sancti ypoliti nec non Crhemisa que est in honore sancti saluatoris fundata et consecrata cum reliquis cellulis sibi subjectis et rebus uel hominibus ad se pertinentibus uel aspicientibus sub inmunitatis sue defensione consistere fecerant et confirmauerant ut quicquid ex liberalitate regum reginarumque ducum vel ceterorum fidelium eidem sedi collatum fuerat perpetuo in eius dicione consisteret Ob firmitatis namque studium petiit excellentiam nostram predictus presul ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sancte sedis assensum prebuimus et hanc nostre auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decreuimus per quam precipimus atque iubemus ut sicut a predictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere Ita deinceps sub nostra permaneat defensione et quicquid eidem ecclesie retro actis temporibus collatum fuerat et modernis conferuntur uel que deinceps collata fuerint per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat et nullus iudex publicus vel quilibet superioris vel inferioris ordinis reipublice procurator in monasteria cellulas ecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur uel que deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit diuina pietas augere ad causas iudiciario more audiendas uel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos seu homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et seruos super terram ipsius commanentes injuste distringendos nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat uel ea que memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato presuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus sub inmunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quicquid de rebus ecclesie predicte ius fisci nostri exigere poterat totum in luminaribus ipsius ecclesie et stipendiis pauperum seruorumque dei ibidem deo famulantium concessimus ut in perpetuum illic proficiat in augmentum quatenus eiusdem sedis episcopi una cum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeant Et ut hec inmunitatis et donationis nostre auctoritas plenissimam in christi nomine per cuncta voluentis mundi [curricula] obtineat stabilitatis firmitudinem manu propria subter firmauimus et anuli nostri inpressione iussimus insigniri Signum Domni Ottonis inuictissimi Imperatoris augusti Egbertus cancellarius ad uicem Uilligisi archicapellani notaui Data XI Kal aug Anno dominice incarnat DCCCCLXXVI Indictione IIII Anno vero regni domni ottonis piissimi Imperatoris XV Imperii autem VIIII Actum radasbone in christi nomine feliciter Amen