Charter Document - 04210030

Charter Document - 04210030


Charter Number: 04210030
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0951
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Tuto Ratisponensis ecclesie dei gratia episcopus fratribus in Monasterio Mennse deo seruientibus in perpetuum Cum ex officio pastorali omnibus nobis subiectis paternam sollicitudinem debeamus maxime nobis inuigilandum esse cognoscimus ut Monasteria deo dicata rebus et honoribus cum quiete et pace amplificentur in domino Inde est quod omnibus notum fieri volumus de quodam legitimo concambio quod factum est inter nos et dominum Christianum patauiensis ecclesie uenerabilem episcopum de predijs Monasterij nostri Mennse et de predijs prefate patauiensis ecclesie Factum est autem hoc concambium cum consensu cleri et ministerialium utriusque episcopatus hoc modo duas uillas iam dicto monasterio nostro Mennse proprias Ruste et Walkisingon tradidimus domno Christiano prenominato episcopo et ecclesie sue patauiensi in perpetuam possessionem et e conuerso ipse nostro Monasterio Mennse tradidit in perpetuam proprietatem parrochiam cum decimis tocius foresti Mennse cultis et incultis quesitis et inquirendis et cum decimis foresti oberwange et cum decimis foresti Aebernse et cum omnibus decimis ubicumque possessiones prefatum habet Monasterium in episcopatu patauiensi confirmatum est eciam hoc idem concambium inter nos et uenerabilem predictum episcopum Anno ab incarnacione domini d cccc lj Ratispone in curia sollempni ducis arnolfi in presencia principum et multorum illustrium uirorum frequencia Si uero aliquis neglecto tenore iusticie huius pagine nostre auctoritati manu temeraria obuiare presumpserit sciat se bannum nostrum incurisse et perpetuo anathematis uinculo multandum et ut hoc factum noticie futurorum indubitatum esse possit omni tempore presentem paginam nostro Sigillo muniri iussimus Testes huius rei sunt Otacher comes Engilprecht comes Eberhart comes gottj adalprecht weriant dultinc hunolt jsirich gunzo Azzo Kerbalt et alij multi