Charter Document - 04210029
Charter Number: | 04210029 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0948 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Agapitus Episcopus seruus seruorum Dei fratri dilectissimo et reuerendissimo Gerardo sancte Laureacensis Ecclesie Archiepiscopo in Christo salutem Petitiones tuas pro renouandis siue approbandis Ecclesie tue priuilegiis venerabilis Fuldensis monasterij Abbas Hademarvs huc causa orationis veniens cum magna beneuolentia nostre experientie suggessit pariterque jurgia et disceptationes grauissimas inter te et Heroldum Archiepiscopum pro vtrinque suscepta in vna prouincia pallij auctoritate exortas flebiliter nunciauit quod et ipsi ex debita pastorali cum nimio cordis moerore dolemus detestabiliterque profanamus Quippe sancta et vniuersalis Ecclesia cui authore Deo presidemus a religiosis atque pacatis sacerdotibus suis et in caritate non ficta solidatis quasi totidem columnis innisa fulcitur discordantibus autem et aduersus se hostiliter inflante superbia animum tollentibus presertim tantis Pontificibus velut euulsis sustentaculis casura non sine magno periculo et vigoris sui detrimento a proprio statu concutitur Insuper etiam dum de foris inter vos pro pallij honore pertinaciter huiusmodi contentio exercetur agitur vt in fraterna emulatione decor sacerdotij intus euacuetur Inde ergo frater Officium nostrum illud esse perpendentes ne inimicitiarum fomite in vobis succrescente dissidium sancte Dei Ecclesie atque scandalum sine consilij et vtilitatis vestre respectu diutius nutriatur ad sequestrandum litem vestram accedimus nos arbitri tam ex sollicitudine a Domino regiminis iniuncti quam amborum vestrorum amore ad hoc permoti ita videlicet vt et de prelibata conflictus vestri querimonia rationabilibus iudiciis rite iustitie satisfaciamus et vos omni explosa controuersia in fraternam concordiam Christo moderante reuocemus Notum est igitur literisque penes nos commendatum quibus Ecclesiarum locis dignitas pallij ab hac Apostolica sede debeatur Lauriacensem autem vrbem antiquitus Metropolitanam fore et Archiepiscopi sedem cui sanctitas tua preesse dignoscitur sicut in priuilegiis authenticis ad nos vsque a te directis legimus ita quoque inuentis quibusdam exemplaribus charte vetustate admodum attritis in Archiuo S Petri reperimus Hanc etiam in exordio nascentis Ecclesie et immanissima Christianorum persecutione a Doctoribus istius sedis Catholice fidei nouimus rudimenta percepisse et exinde a succedentibus predicatoribus in superioris atque inferioris Pannonie prouincias eiusdem fidei emanasse gratiam Quibus etiam duabus prouinciis illarumque Pontificibus vsque ad tempora Hunnorum non alius quam sancte Lauriacensis prefuit Archiepiscopus quorum barbarica feritas non solum predictam Lauriacensem Ciuitatem verum etiam in circuitu adiacentes regiones depopulauit atque funditus desolauit Inde quidem contigit vt Episcopi hac necessitate compulsi sede illa deserta atque alio translata simul etiam Archiepiscopalem ipsius sedis desererent honorem Modernis autem nec multo retro elapsis temporibus vacante ab Apostolico Vicario Bauariorum regno Arno primus sancte Salzburgensis Ecclesie subrogatur Archiepiscopus Hec testatur annosa memorialis sacri scrinij historia Modo autem mortalibus propitiante Christo ab hostibus sancte Lauriacensis Ecclesie quiete et inhabitandi securitate concessa non alibi quam ibidem fraternitatis tue Cathedra oportet haberi Quapropter reintronizamus te eidem Ecclesie sanctorum Patrum videlicet predecessorum nostrorum sed et beate memorie Domini Leonis Pape a quo Excellentia tua pallio et priuilegio donata est sanctiones atque statuta exequentes ac sepedictam sanctam Lauriacensem Ecclesiam potestate et vice beati Petri Apostolorum Principis absoluimus et Archiepiscopamus et in culmen Metropolitanum sublimamus et priuilegia nobis transmissa manu propria munimus et corroboramus ac rata esse firmamus denuoque tibi pallium cum presenti precepto secundum vsum prius concessum successoribusque tuis perpetim tenendum tradimus Hisque ex amussi ita ad iustitiam reintegratis decreuimus rixas vestras et dissensiones prefata ex causa deriuatas dirimere atque in fraternum amorem vos reconciliare sic vt vtrique vestrorum modo susceptus seruetur pallij honor illesus hortantes quatenus Apostolice instituti amodo non in contentione et emulatione maneatis Constat quidem quod canonice singulis prouinciis singuli ordinantur Metropolitani proinde distribuere atque determinare ita vobis parochias bonum et pacificum estimamus vt diuisis duabus Norice regionis prouinciis Heroldo Archiepiscopo Occidentalis Pannonie cum committatur et custodia tibi autem successoribusque tuis propter emeritam antiquitatem sancte Lauriacensis Ecclesie cui iure iuniorum reuerentia assurgit in benedictionis et sedis ordine Prelatis atque Prepositis prouidentiam Orientalis Pannonie regionemque Auarorum atque Maraharorum sed et Schlauorum qui modo Christiani vel adhuc per baptisma Christo lucrandi sunt circumquaque manentium credimus nostramque Apostolicam vicem in illis partibus predicandi et pro arbitrio vestro vbi opus est Episcopos constituendi omniaque disponere atque ordinare tali authoritate atque potestate delegamus ac si ipsi affuissemus Quod si iam dictus Heroldus Archiepiscopus deinceps suorumve quispiam successorum minime diffinito limite contentus sed interdictam atque a sua potestate separatam Dioecesin repetere peruicaciter conatur nec a prohibite contentionis schismate per istas nostras Apostolicas traditiones atque determinationes compescitur Ipse etiam pie concessa dignitatis munificentia penitus priuetur atque secundum ius pristinum superior Pannonia continuetur inferiori atque tue tuorumque successorum ambe perpetualiter subiaceant ditioni Allubescentes autem assensumque prebentes istis nostris saluberrimis decretis benedicimus et Catholicos approbamus resistentes vero atque infirmare vel omnino peruertere contendentes anathemate maranatha sancte Trinitatis districte percutimus et Apostolica sententia qua multati Anania et Saphira exspirauerunt damnamus et cum blasphematoribus sancti Spiritus sempiternis cruciatibus puniendos destinamus