Charter Document - 04210027

Charter Document - 04210027


Charter Number: 04210027
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0937 - 0939
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Leo Episcopus seruus seruorum Dei Regibus Ducibus Episcopis Abbatibus Comitibus pari etiam modo Egilolfo Juuauensis Isingrimo Ratisponensis Lantberto Frisingensis Wisvndo Sebonensis Ecclesie venerabilibus Episcopis [] per Galliam Germaniam Bauuariam Allamanniam commorantibus Si instituta Ecclesiastica vt sunt a beatis Apostolis tradita integra vellent seruare Domini sacerdotes nulla diuersitas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur sed dum vnusquisque non quod traditum est sed quod sibi visum fuerit hoc existimat esse tenendum inde diuersa in diuersis locis vel Ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur Hac pro re fit scandalum populis dum multa in vestra prouincia contra canones Ecclesiasticos decretaque maiorum vsurpare videntur que quidem possent facile resecari si Episcopi in his non invenirentur auctores qui secularibus intenti humanum fauorem captantes religionem violant ordinesque corrumpunt Nos siquidem diuinis preceptis et Apostolicis incitamur monitis vt pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu Idcirco fraternitati vestre cognitum facimus quod Gerhardus sancte Lauriacensis Ecclesie Archiepiscopus causa orationis ad limina veniens Apostolorum nostram Apostolicam presentiam visitare et benedictionis gratiam a nobis percipere sollicite studuit et multa que reprehensione digna sunt nostris auribus lacrymosis vocibus intimauit tota cordis intentione a nostra Apostolica autoritate de his que contra canonum regulam et decreta maiorum in vestris geruntur prouincijs querens consilium Scitis enim quod ab ipso Domino Beato Petro Principi Apostolorum eiusque Vicarijs omnium Ecclesiarum cura commissa est veritatis voce dicente Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam cui etiam proprias oues commendauit dicens Si diliges me pasce oues meas Et idcirco pro vniuersis Ecclesiis solicitudinem gerimus et veluti in specula positi quod per totius orbis prouincias geratur vigilanti cura insistimus De quibus ergo Apostolicam sedem consuluit et qualia nos ei responsa dedimus per hos nostros apices vobis intimare curamus Eius namque interrogatio feriatim talis erat De Auguratoribus et incantat risibus et maleficis vario modo mortificatis a populo Si aliqua penitentia debeat exigi De talibus namque personis quid veteris ac noui testamenti pagina censeat manifestum est In lege namque Moysaica scriptum est maleficos non patiaris viuere Similiter in Samuelis libro legitur quia exterminauit Saul omnes phytonissas de terra et alia que enumerare longum est Sed nos etiam tales nostris exhortationibus ad penitentiam trahere debemus vt magis Ecclesiastico iudicio penitendo uiuant quam gladio vindice puniantur dicente Beato Paulo Apostolo Non enim posuit nos Devs in iram sed in acquisitionem salutis Quod si Ecclesiastica iudicia spreuerint humanis subiacent legibus meminisse enim debent a Deo potestates fuisse concessas et ad vindictam noxiorum gladium fuisse permissum et Dei ministrum fuisse datum in huiusmodi vindictam Et dum in talibus improbis legum exercetur authoritas dicente beato Innocentio erit dictator inmunis Consultum est etiam vtrum Episcopi Pax vobis an Dominus vobiscum pronunciare debeant Sed non aliter per omnem vestram prouinciam tenendum est quam in sancta Romana Ecclesia In Dominicis enim diebus et in precipuis festiuitatibus atque Sanctorum Natalitijs Gloria in excelsis Deo Et Pax vobis pronunciamus In diebus vero Quadragesime et in quatuor temporibus siue in vigilijs sanctorum et in reliquis ieiuniorum diebus Dominus vobiscum tantummodo dicimus Post hec consuluit Si Dominica oratio in benedictione ciborum debeat visitari Quod fieri non oportet quia in sanctificatione corporis et sanguinis Domini nostri Jesv Christi hanc solummodo orationem sancti Apostoli decantabant et in Euangelio legitur quia post Cenam a Domino factam Hymno dicto exierunt in montem Oliuarum Post hec interrogauit de eo qui matrem et filiam spirituales in coniugio ducit quod ne fiat sacri canones per omnia vetant In canonibus Zacharie ita habetur vt presbytera diacona monacha vel etiam spirituali conmatre aut spirituali filia nullus vtatur Nam qui huiusmodi opus perpetrauerit sciat se anathematis vinculo innodatum et Dei iudicio condemnatum atque a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesv Christi alienum et quicunque sacerdotum eis communicare prsesumpserit eorum iudicio condemnatus sacerdotij sui honore priuetur Interrogauit etiam si vir cuius uxor meretricatus et abicitur ea uiuente debeat uti coniugio quod quia interdicitur innumerabiles a viris morti addicte sunt mulieres De qua re quid aliud dicere possumus nisi quod dominus dicit in euangelio Sed si se continere non possunt in vicem revertantur et si hoc nullatenus fieri potest melius est illis iuxta apostolum nubere quam uri quia mundane leges concedunt illis alteram ducere uxorem Similiter namque quesiuit si viro cuius uxor a fratre polluitur alio liceat uti coniugio Scimus quia iuxta quod sacri canones censent mulies illa abicienda est et modis omnibus excludenda vir autem eius ab illius peccato alienus est secundum scripturam que dicit Nemo enim alieno peccato punitur Si autem se continere vir ille non poterit non patet ratio cur alteram non ducat uxorem Dehinc intulit lamentabile et nimis lugendum vt Domini sacerdotes publice ducant vxores et filij eorum valeant promoueri Quod scelus quia omnis sacra scriptura contradicit quia sanctum et venerandum Nicenum Concilium vetat ne sacerdotes cum feminis habitare presumant multo magis ne copulari vel sociari mulieribus debeant iuxta sacros canones modis omnibus prohibemus In Neocesariensi namque Concilio ita habetur Presbyter si vxorem acceperit ab ordine deponatur et qui in tali scelere fuerint reperti nostra Apostolica authoritate omni priuentur honore Filij vero eorum inmunes ab eorum peccato sunt dicente Propheta filius non portabit iniquitatem patris et in sacro Baptismate omnia dimittuntur peccata Dehinc perquisiuit si a Chorepiscopo Ecclesie debeant consecrari aut presbyteri ordinari vel consignatio chrismatis et manus impositio fieri que omnia a Chorepiscopo ne fiant interdicimus iuxta Canonum decreta In Concilio Antiocheno capite decimo sic continetur Qui in vicis et possessionibus Chorepiscopi nominantur quamuis manus impositionem Episcoporum perceperint tamen sancte synodo placuit vt modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi Ecclesias ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas quibus promotiones iste sufficiant nec presbyterum nec Diaconum audeant ordinare Siquis autem transgredi statuta temptauerit depositus quo vtebatur honore priuetur Perquisiuit etiam si vir et mulier tertio vel quarto gradu consanguinitatis coniuncti et inscij coniugio copulantur postea Dei respectu compuncti ostendunt se sacerdoti secrete confitentes peccata sua vtrum valeant elemosynarum largitione ac bonorum operum exhibitione purgari De talibus enim personis in veteri et nouo Testamento multa reperiuntur exempla maxime in Concilijs Gregorij et Zacharie in quibus hec continentur vt consobrinam Nouercam Neptem fratris vxorem Nurum vel etiam de propria cognatione aut quam cognatus habuit nullus coniugio presumat sibi copulare Siquis vero hoc nefario coniugio conuenerit et in eo permanserit sciat se Auctoritate Apostolica anathematis vinculo innodatum et nullus sacerdos ei tribuat communionem et si inclinatus diuisusque fuerit ab illicita copula penitentie submittatur vt sacerdos loci considerauerit De vastatoribus autem Ecclesiarum vnde inquisiuit nihil aliud scribimus nisi quod Pavlvs Apostolus ad Timotheum scribens ait Argue increpa obsecra cum omni imperio His vero omnibus prelibatis fraternitatem vestram monemus per hanc nostram Apostolicam iussionem vt huic Gerhardo Archiepiscopo cui vicem nostram in cunctis finibus vestris commisimus in omnibus que ad Ecclesiasticum ordinem pertinent obedientes et adiutores sitis quatenus in vna concordia persistentes vt Ecclesiastica iura ut Christianitatis religio in vestris partibus que pro paganorum incursione et malorum Christianorum persecutione corrupta et deprauata esse videntur Domino largiente et beato Petro Apostolorum Principe cooperante ad rectitudinis normam valeant reformari et vos in futuro examine securi possitis audire vocem Domini dicentis Euge serue bone et fidelis quia super pauca fidelis fuisti super multa te constituam intra in gaudium Domini tui Preter hec Eberhardo Duci Bauuariorum nostra authoritate iniungimus vt prefato Gerardo Archiepiscopo in omnibus auxilium prestet vt sue Ecclesie status et rectitudo ac proprius vigor ad integrum culmen et priscum decorem suo iuuamine valeat peruenire si Dei indulgentia et sancti Petri etiam suorum delictorum a nobis vult accipere remissionem