Charter Document - 04210026

Charter Document - 04210026


Charter Number: 04210026
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0937
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Leo Episcopus seruus seruorum Dei reuerendissimo et sanctissimo confratri nostro Gerhardo sancte Lauriacensis Ecclesie Archiepiscopo omnibus diebus vite tantum tue ex hinc ammodo Si pastores ouium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt et ne qua ex eis aut pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur oculis semper vigilantibus circumspectant Quanto sudore quantaque cura debeamus esse peruigiles nos qui pastores animarum dicimur attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ouium non cessemus ne in die diuini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentie reatus excruciet Vnde modo honoris reuerentia sublimioris inter ceteros iudicamur Pallium autem fraternitati tue ad Missarum solemnia celebranda concedimus quo tibi non aliter Ecclesie tue priuilegiis in suo statu manentibus vti largimur non solum in die consecrationis chrismatis ac Sancte et venerande resurrectionis Domini nostri Jesv Christi seu in natalibus sanctorum Apostolorum atque beati Joannis Baptiste nec non in festiuitatibus sancte Dei genitricis Marie simulque in Domini Natiuitatis die pariterque in solemnitatis Ecclesie tue die et natalicio tuo die verum etiam in consecratione Episcoporum et Presbyterorum et quando a te Synodus celebratur si forte conuenticulum illic fuerit neophytorum qui ad fidem tua exhortatione sunt perducendi nec non in festiuitate Sancti Stephani Prothomartyris sanctique Laurentij et illorum Sanctorum qui corporaliter in tua requiescunt parrochia vti concedimus die sicut a predecessore nostro Domino Gregorio huius alme sedis presule sancitum est In secretario vero tua fraternitas pallium iuduere debet et ita ad Missarum solemnia proficisci et nihil tibi ausu temerarie presumptionis arrogare ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripitur ordinate etiam que licere poterant amittantur cuius quoniam indumenti honor modesta actuum viuacitate seruandus est hortamur vt et morum tuorum ornamenta conueniant quatenus auctore Deo recte vtrobique possis esse conspicuus Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa si qua tortitudo illis ingesta est dirigent in ea quod imitentur aspiciant in ipsa se semper considerando proficiant vt tuum post Devm videatur esse beneficium quod vixerint Cor ergo neque prospera que temporaliter blandiuntur extollant neque aduersa deficiant sed quidquid illud fuerit virtute patientie deuincatur Nullum apud te locum odia nullum fauor indiscretus inueniant Benignum te sentiant boni districtum mali cognoscant insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat nocentem gratia non excuset Remissum te delinquentibus non ostendas ne quod vltus non fueris perpetrari permittas Sit in te et boni pastoris dulcedo sit et iudicis seuera districtio vnum scilicet quod innocenter viuentes foueat aliud quod inquietos feriendo a prauitate compescat Sed quod nonnunquam propositorum scelus dum districtius malorum vult vindex exstitere transit in crudelitatem correctio iram iudicio refrena et censura discipline sic vtere vt et culpas ferias et a dilectione personarum quas corrigas non recedas Misericordem te prout virtus patitur pauperibus exhibe Oppressis defensio tua subueniat opprimentibus modesta correctio contradicat Nullius faciem contra iustitiam accipias nullum querentem iustitiam despicias custodia in te equitatis excellat vt nec diuitem potentia sua aliquid extra viam apud vos suadeat rationis audere nec pauperes de se sua faciat humilitas desperare quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio precipit dicens Oportet Episcopum irreprehensibilem esse Sed his omnibus salubriter vti poteris si Magistram caritatem habueris quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit Ecce frater charissime inter multa alia ista sunt sacerdotij ista pallij que si studiose seruaueris quod foris accepisti intus habes Fidem autem quam in tuis epistolis breuiter assignasti licet latius explanare debueras Redemptori tamen nostro gratias agimus quod eam ipsa breuitate ratam esse cognouimus Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratis sue protectione circumdet atque in timoris sui via nos dirigat vt post huius amaritudines ad eternam simul peruenire dulcedinem mereamur Amen