Charter Document - 04210025
Charter Number: | 04210025 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0909 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Loudevvicus divina favente clemencia rex Si fidelium nostrorum peticionibus precipue quorum devocio erga nos laborare non desinit consentimus liquido nobis profuturum fore credimus Quapropter omnes fideles nostri presentes scilicet et futuri cognoscant qualiter nos per interventum fidelium nostrorum Adaberonis Salomonis Dracholfi venerabilium episcoporum nec non Chounradi comitis et propinqui nostri atque Altmani missi Hattonis Archiepiscopi seu deotrici vassi venerabilis Pilgrimi archiepiscopi cuidam comiti nomine Arbo quandam abbaciam iuris nostri Trunsco dictam quam antea Alpker et Gundperht Germani visi sunt habere sibi et Pilgrimo archiepiscopo usque in finem vite utriusque postea vero pro genitoris nostri nostraque redemptione ad sanctum Petrum sanctumque Roudbertum ad sanctam Juvavensem sedem in proprietatem donare decrevimus Dedimus itaque sibi cum consultu fidelium nostrorum prenominatam abbaciam Trunseo cum monasteriis edificiis curtibus mancipiis utriusque sexus terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venacionibus aquis piscacionibus yiis et inviis exitibus et regressibus molinis quesitis et inquirendis mobilibus et inmobilius cum omni integritate usque in finem vite utriusque in proprietatem Et deinceps ad sanctam Juvavensem sedem perpetualiter in proprietatem ut quicunque presul sit prenominate sedis ex rebus predicte abbacie potestatem habeat per istud auctoritatis nostre prectum veluti de episcopatu suo eius temporibus cuncta disponere Et ut hec auctoritas nostra firma permaneat manu nostra roborantes anulo nostro sigillari iussimus Et quicunque hanc infringat deo racionem reddat Signum domni serenissimi Loudevvici Regis Salomon cancellarius ad vicem Pilgrimi Archicapellani recognovi et subscripsi Data XI Kalend Martii Anno incarnacionis domini DCCCCVIIII Indictione XII regnante domno Loudevvico Anno X Actum Holzchircha in domino feliciter Amen