Charter Document - 04210024

Charter Document - 04210024


Charter Number: 04210024
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 0906
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerit omnium fidelium orthodoxorum presentium scilicet ce futurorum industria qualiter questio clamorque cunctorum bawariorum episcoporum uidelicet Abbatum ac Comitum omniumque qui in orientales partes iter habebant ante Hlodowicum regem uenerant dicentes se iniuste theloneo et iniqua muta constrictos in illis partibus et coarctatos Ille vero secundum morem anteeessorum regum hoc benignis auribus audiens Arboni marchioni precepit quatenus cum iudicibus orientalium quibus hoc notum fieret inuestigaret ac iura thelonica modumque thelonii exploraret Nuncios suos Theotmarum archiepiscopum Purchardum patauiensis ecclesie presulem et Otacharium Comitem dedit ut hoc in suo loco iuste legitimeque corrigerent Et isti sunt qui iurauerunt pro theloneo in comitatu arbonis Walto uicarius Durinc uicarius Gundalperth amo Gerprecht Pazrich Diotrich aschrich arbo Tunzili Salacho Helmwin Sigimar Gerolt ysac Salaman Humperht Item Humperht Engilschalh azo Ortimuott Ruothoh Emilo Item Durinc Reinolt Eigil uicarius Poto Eigilo Ellinger Otlant Gundpold Item Gerolt Otperht adalhelm Tento Buoto Wolfker Rantolf Korperht Graman Henno Isti et ceteri omnes qui in hiis tribus comitatibus nobiles fuerunt post peractum iuramentum interrogati ab Arbone Marchione in presentia Theotmari archiepiscopi et purchardi presulis patauiensis ecclesie residente cum eis Otachario Comite in ipso placito in loco qui dicitur Raffoltestetun retulerunt loca thelonio et modum thelonei qualiter temporibus Hludouici Karlomanni ceterorumque regum iussime exoluebatur Naues uero que ab occidentalibus partibus postquam egresse sint siluam pataviam et ad Rosdorf uel ubicunque sedere uoluerint et mercatum habere donent pro theloneo semidragmam idem scoti id est si inferius ire uoluerint ad Lintzam de una Naui reddant iij semimodos idem iij scafilos de Sale De mancipiis uero [] aliis rebus ibi nichil soluant sed postea licentiam sedendi et mercandi habeant usque ad siluam Boemicam ubicunque uoluerint Si aliquis de Bawaris sal suum ad propriam domum suam transmittere uoluerit gubernatore nauis hoc adprobante cum iuramento nichil soluant sed securiter transeant Si autem liber homo aliquis ipsum legitimum mercatum transierit nichil ibi soluens uel loquens et inde probatus fuerit tollatur ab eo et nauis et subera Si autem seruus alienus hoc perpetrauerit constringatur ibidem donec dominus eius ueniens dampnum persoluat et postea ei exire liceat Si autem Bawari vel Sclaui istius patrie ipsam regionem intrauerint ad emenda uictualia cum mancipiis uel cauallis uel lobis uel ceteris suppellectilibus suis ubicunque uoluerint in ipsa regione sine theloneo emant qui necessaria sunt Si autem Locum mercati ipsius transire uoluerint per mediam plateam transeant sine ulla constrictione et in aliis locis ipsius regionis emant sine theloneo que potuerint Si eis in ipso mercato magister conplaceat mercari donent prescriptum theloneum et emant quicunque uoluerint et quanto melius potuerint Carre autem Salinarie que per stratam legitimam anesim fluuium transeunt ad urulam tantum unum Scafil plenum exsoluant et nichil amplius exsoluere cogantur Sed ibi naues que de Trungowe sunt nichil reddant sed sine censu transeant hoc de Bawaris obseruandum est Sclaui uero qui de Rugis uel de Bemanis mercandi causa exeunt ubicunque iuxta ripam Danubii uel ubicunque in Rotalariis uel in Reodariis loca mercandi optinuerint de Sagma una de cera duas massiolas quarum uterque Scoti unum ualeat De [onere] unius hominis massiola una eiusdem precii Si uero mancipia uel cauallos uendere uoluerit de una ancilla Tremisam I de cauallo masculino similiter De seruo Saigam unam similes de equa Bawari uero uel sclaui istius patrie ibi ementes uel uendentes nichil soluere cogantur Item de nauibus salinariis postquam siluam [] transierunt in nullo loco licentiam habeant emendi uel uendendi uel sedendi antequam ad Eperespurch perueniant Ibi de unaqueque Naui legitima idem quum tres homines nauigant exsoluant de Sale scafil iij nichilque amplius ex eis exigatur sed pergant ad mutarim uel ubicunque tunc temporis salinarium mercatum fuerit constitum et ibi similiter persoluant idem iij scafil de sale nichilque plus et postea liberam ac securam licentiam uendendi et emendi habeant sine ullo banno comitis uel constrictione alieuius persone sed quantocunque meliori precio uenditor et emptor inter se dare uoluerint res suas liberam in omnibus habeant licentiam Si autem transire uoluerint ad mercatum moravorum iuxta estimationem mercationis terre temporis exsoluat solidum unum denarium et licenter transeat reuertendo autem nichil cogantur exsoluere legitimum mercatorem idem iudei et ceteri mercatores indecumque uenerint de ista patria uel de aliis patriis iustum theloneum soluant tam de mancipiis quam de aliis rebus sicut semper in prioribus temporibus regum fuit