Charter Document - 04210018

Charter Document - 04210018


Charter Number: 04210018
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0898
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Arnolfus diuina fauente clementia Imperator augustus Si liberalitatis nostre munere locis Deo Dicatis quiddam beneficii conferimus et necessitates ecclesiasticas ac petitiones seruorum dei nostro releuamus iuuamine atque imperiali tuemur munimine Id nobis et ad mortalem uitam transiendam temporaliter et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quod vuichingus patauiensis ecclesie presul venerandus optulit nobis auctoritates immunitatum pie recordationis Karoli atque hludouuici serenissimorum videlicet imperatorum in quibus continebatur insertum qualiter ipsi predictam sedem quam viuulo quondam sancte lauriacensis ecclesie archiepiscopus post excidium et miserabilem barbaricam deuastationem eiusdem prescripte lauriacensis ecclesie nuspiam alibi Inventa sue tuicionis securitate primus episcopauit otilone strennuo baiouuarum duce concedente qui etiam canonicos et monachos quos dei misericordia hostium subtraxerat prede In ecclesia que est constructa in honore sancti Stephani Protomartiris christi vbi etiam sanctus valentinus corpore requiescit reuerenter collocauit quam vero cum omnibus ad eam pertinentibus vel aspicientibus sub immunitatis sue defensione consistere fecerant et confirmauerant ut quicquid ex liberalitate imperatorum atque regum sine ducum vel ceterorum fidelium eidem sedi collatum fuerat perpetuo eius dicione consisteret Ad hec etiam et cartulas traditionum quas predictus Otilo et filius eius Tassilo duces baiouuariorum ob eiusdem sancte patauiensis ecclesie restaurationem vel amplificationem fecerant obtutibus serenitatis nostre preferens isdem prescriptus pontifex in quibus legebatur quod idem predicti duces ad eandem sedem areas et mercatum cum integro teloneo suo ac mancipia utriusque sexus molendina piscationes et vineas et quicquid in eadem urbe uel circa eam visi sunt in proprium possidere nihil extra dimittentes omnia in omnibus sancto stephano sanctoque Valentino iure perenni tenenda tradiderunt Nos autem diuino amore compuncti et tam earundem conscriptionum testimoniis quam et predicti pontificis precibus commoti pium morem antecessorum nostrorum videlicet gloriosissimorum augustorum exequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostre defensionis mundi burdo et immunitatis nostre defensione constare decreuimus atque jubemus ut sicut a predictis principibus constat eandem sedem sub eorum immunitate hucusque vigere ita deinceps sub nostra permaneat defensione et per hoc nostrum imperiale preceptum non solum istas immunitates confirmamus sed etiam omnium imperatorum seu regum sepe dicte ecclesie noviter vel antiquitus collata munimus atque renouamus precepta et si quicquam adhuc est quod ex prenominata urbe fiscus noster exigere poterit hoc totum pro luminaribus et necessitatibus eiusdem ecclesie expendendum ipsi quoque tradimus et insuper precipimus ut in prememorata urbe amodo nullus iudex publicus vel quislibet vir ex curiali dignitate placitum aut comitatum habere presumat vel omnino super familiam aut suburbanos aliqua secularia siue judiciaria in ea exerceat negotia sed aduocatus atque patronus sancte dei case sub ditione illius sedis episcopi constitutus quecumque illic sunt disponenda Ipse et non alius ordinet et examinet Preterea similiter iubemus ut nihilominus quispiam in ecclesias aut abbatias siue cellulas aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra imperium regni nostri iuste et legaliter memoratum tenet vel possidet monasterium vel ea que deinceps per precepta regum vel quorumlibet traditiones fidelium in jure ipsius monasterii voluerit diuina largitas augeri temerarie vim siue usurpationem aut rapinas vel pressuram moliri audeat nec nos nec ullus successorum nostrorum deinde munera aut conuiuia aut ullum coactum seruitium accipere satagat et vbicumque vero loca eiusdem monasterii forestis nostris adjaceant inde omnia ligna edificiorum pastum ac pascua sine censu sumant Prenominatorum itaque sanctorum negotiatores in aquis et in aruis sine teloneo ubique pergant aurifices autem eorum quoscunque permiserit prefate sedis antistes non aliter quam nostri omnibus fluminum arenis absque contradictione vtantur et penitus nulla iudiciaria persona homines illorum in ulla re stringere temptet Nullusque Sicut prediximus superioris vel inferioris ordinis reibublice procurator vel [quelibet] persona ad causas tribunitio more audiendas vel freda exigenda aut mansiones seu paratas faciendas parafredos aut fidejussores tollendos aut homines tam ingenuos quam seruos distringendos ullo modo super terram ipsius ecclesie commanentes nec ullas publicas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas exigere conetur Sed liceat memorato pontifici suisque successoribus res predicti monasterii cum omnibus sibi subjectis et rebus et hominibus ad se iuste aspicientibus sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione remota totius iudicarie potestatis inquietudine quieto ordine possidere et regere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolomitate nostra conjugisque et prolis seu etiam totius regni nostri a deo collati vna cum canonicis et monachis sibi subjectis domini inmensam clementiam jugiter exorare delectet Et ut hec immunitatis et donationis nostre auctoritas plenissimam In christi nomine per cuncta voluentis mundi curricula obtineat stabilitatis firmitudinem manu propria subtus eam confirmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri Signum Domni Arnolfi Serenissimi Imperatoris Augusti Engilpero Notarius Ad uicem Deotmari Archicappellani recognoui Data V id Sept Anno Incarnationis dominice DCCCXCVIII Indictione I Anno XI regis arnolfi Imperii autem eius III Actum reganesburch regio palacio In dei nomine feliciter Amen