Charter Document - 04210015

Charter Document - 04210015


Charter Number: 04210015
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0890
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Arnolfus divina favente gratia Rex Oportet igitur nos qui divino sumus munere quod amodo pre ceteris mortalibus sublimati ejus in omnibus parere preceptis cujus clementia prelati sumus atque cujus precellimus munere loca utique sibi dicata per peticiones fidelium nostrorum nostro relevari juvamine atque regali tuimine quoniam hoc nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Quapropter comperiat omnium nostrorum fidelium presentium scilicet et futurorum sollercia qualiter quidam venerabilis Archiepiscopus noster Diotmarus veniens in procerum nostrorum presentiam postulavit serenitatem nostram ut ob mercedis nostre augmentum quasdam res proprietatis nostre ad sanctam ecclesiam Juvavensem que est constructa in honore sancti Petri et sancti Roudberti confessoris Christi ubi corporaliter requiescit et ipse predictus venerabilis Archiepiscopus preest in proprium jure perpetuo permanendum concedissemus Cujus peticioni ob amorem domini nostri Jesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum ac beate memorie domni ac genitoris nostri nostreque mercedis augmentum libenti assensum prebentes decrevimus ita fieri Tradimus itaque atque firmamus ad predictum monasterium sancti Petri sanctique Rodberti primitus Castellum sancte Erndrudis cum omnibus juste atque legaliter ad eundem Castellum pertinentibus cum venacionibus curtibus piscationibus id est ab ecclesia sancti Martini que respicit contra monticulum qui vulgo Nochstein nuncupatur Sursum ex utraque parte fluminis Juaris nominato usque in rivulum quartinespach et Retilinstein [] Insuper tradimus atque firmamus sancto Maximiliano [] in aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna in australi parte Insuper etiam firmamus ad prefatum monasterium Juvavensem forestem a termino qui in pisoncia incipit hoc est de rivulo Erilipach usque ad acutum montem qui diotisce Wassinberch dicitur prope iscalam in illo loco ubi terminus forestis Bapotoni comitis se ab isto disjungit et in aquilonari parte de rivulo Tinnilinpach usque in summitatem montis Cirvancus nominati et de jam dicto monte Wassinberch usque ad prefatum monticulum Nochstein illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerunt et nostra ad jam dictum monasterium firmamus Curtem quoque ad piscofesdorf cum omnibus juste ad eandem curtem pertinentibus atque piscacionem in lacu Atarse yocitato sine alicujus hominis contradictione illos quondam predictos XII privatos tractus sicut dominicalis terra se ad Poumgartin ipso lacu adjungit sine alia communi piscacione in Atarse ad Atarhof pertinenti de potestate nostra Firmamus etiam istas curtes in proprium que antea inibi in beneficium fuerunt sive ex parte antecessorum nostrorum vel nostra sive ex alterius cujuslibet parte ibi antea beneficiata fuissent quarum hec sunt nomina Ad Scafarafeld curtem et ecclesiam cum decima et sicut ille terminus in australi parte incipit qui Wagreini dicitur ultra ipisam et in occidentali usque dum ducitur ubi urala se dimittit in prefatum amnem Et quicquid in origentali parte jam dicti fluminis habere videmur per totum tradimus ad predictum monasterium exceptis duobus piscatoribus cum eorum ruribus in aquilonari parte Ad Magilicham terciam partem civitatis et sicut ille terminus se disjungit de illis rebus in occidentali parte quas quondam ad sanctum Emmerammum antecessores nostri tradiderunt totum in termino origentalis ad prefatum monasterium tradimus exceptis hobis tribus Ad Arnesdorf id est ad Wachavvam quidquid ibi habuimus cum vineis et saginacione et monte querceto pratisque inter ipsum quercetum montem sitis et inter silvam paltam vel quicquid in ipsis silvis habuimus totum in usum predicti monasterii concedimus Ad Grunzita quicquid superfuit hobis quinque quas fideli nostro dedimus Dietrico hoc sunt hobas L Ad Liubinam ad Holunburch tertiam partem civitatis cum vineis XXX et hobis XV sine curtili terra Ad Treisimam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque origentali parte fluminis treisima usque ad Potilinesprunnin et sicut Dietrichespach fluit contra duos acervos qui in origentali parte campi positi sunt et exinde usque Danubium in illum Iocum qui tripoliza dicitur et ita sursum prope Danubium cum agris pratis cultis et incultis auuis locis piscacionum que diutisce arichsteti vocantur et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treisimam et Holunpurch utrasque res discernendo dividit Ad Penninvvanc quicquid ibi habuimus Ad ecclesiam Anzoms Ad Witinesperch quicquid ibi habuimus excepto quod Mosogovvoni dabamus propter fidele servitium hoc est hobe C Ad ecclesiam Ellodis ecclesiam Minigonis presbyteri Ad Guntpoldesdorf quicquid ibi habuimus Ad rapam ad Sabariam civitatem et ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis pascuis forestibus montibus cunctisque ad eandem civitatem juste et legitime pertinentibus Ad Siccam Sabariam Ad Peininchaha ad Mosaburch abbaciam ubi sanctus Adrianus martir Christi requiescit quam antecessores nostri ad jam dictum Monasterium tradiderunt et nos firmamus ac nostra ex parte augmentamus Nonam quoque de omnibus nostris Curtibus inibi cum theloneo in civitate et piscina adjicimus Ad Salapuigin curtem cum CCC mansis et totidem vineis vel quicquid ibi habuimus Ecclesiam ad quartinahu Ecclesiam ad gensi ad V ecclesias cum theloneis ac vineis forestibus et cum omnibus que ab antecessoribus nostris antea beneficiata fuissent firmamus in proprium Ad Buginesfeld quicquid ibi habuimus Ad Durnavva ecclesiam que est constructa in honore sancti Ruodberti ceterorumque Sanctorum quam plurimorum martirum cum monte parauuoz nominato cum vineis agris pratis silvis et cum omnibus que ibi videmur habere circa montem sitis Ad Pettouiam ecclesiam cum decima et duas partes civitatis cum bannis theloneis et ponte que ab antecessoribus nostris illo tradita fuerunt et ex parte nostra addimus tertiam partem civitatis que propfietas carantani fuit illique diiudicatum est eo quia reus magestatis nostre criminatus est constare exceptis subnotatis rebus quas uxori illius propter fidele servitium concessimus Id est in superiori civitate in origentali parte civitatis ipsius curtilem locum ubi nova ecclesia incepta est atque in inferiori civitate in occidentali parte civitatis ipsius illa curtilia loca que in potestate tunc habuit cum hobis C et vineis X in Zistanesfeld ubi nunquam antecessores nostri alicui quicquam dederunt propter fidele servicium prenominati Archiepiscopi tribuimus ad prefatum monasterium sicut acervos duo prope Travum positi sunt ex summitate terminis qui Wagreini dicitur et ita sicut ille Wagreini tendit usque dum Trevvina fluit in amnem Travum ad Sulpam civitatem Zuip vocatam cum omnibus juste ad eandem civitatem pertinentibus cum quercetis et campis sicut illa fossa que incipit de Muora et tendit usque ad Luonznizam et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt quicquid inter has duas amnes habemus totum ad predictum monasterium concedimus et forestum Susel cum panno sicut in potestate antecessorum nostrorum fuit et nostra venacionemque in dulcis vallibus quam populus cum sacramentis in potestatem nostram affirmavit id est epdomadas III ante equinoctium autumpnale ac postea usque in natalem sancti Martini ad venandos ursos et apres Ad Lumnicham juxta rapam quicquid ibi habuimus Ad Nezelinpach ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis L Item ad rapam ad Tudleipin Ad Labantam ecclesiam sancti Andree uti antecessores nostros ad jam dictum monasterium firmaverunt cum decima ut ibi consuetudo est et de curtibus nostris adicimus decimam ut in sacris codicibus habetur nec non et saginacionem in omni labanta valle excepto monte forest nominato propter venacionem nostram Ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servicium episcopi tam in ipso monte quam in aliis omnibus montibus concedimus et unam fossam ruderis in monte gamanara semper per totum annum habendam Ad Gurcizam beneficium Engilbaldi Ad carantanam ecclesiam sancte Marie cum decima sicut ecclesiasticus precipit ordo de curtibus nostris id est de carantana civitate aliisque curtibus ad eandem civitatem pertinentibus id est Trahof Gravindorf Curnuz ibique ad Curnuz operarios servos II in monte cum hobis illorum ligna secanda in ipso monte sine contradictione ministrorum nostrorum cum saginacione Trebina Astarvviza Chrapucfeld Vitrino Friesach Curca Grazluppa Lungovvi Sublich Tiufinpach Chatissa Pelissa Chubenza Undrima Linta Lieznizha Prucca Muonza Liubina Ad Strazzinalam duo loca Ea videlicet racione ut ab hodierna die et deinceps predicte res ad predictam casam sancti Petri et sancti Roudberti ubi eciam ipse corpore requiescit jure perpetuo permaneant absque alicuius contradictione nec ullus successor noster aut dux vel comes sive vicarius seu qualibet ulla vicaria potestas de predictis rebus quas prenominavimus potestatem habeat inde quippiam abstrahere Sed per hoc nostre auctoritatis preceptum sicut prediximus ad predictum locum sancti Petri et sancti Ruodberti ubi etiam corpore requiescit in Salzburch civitate absque alicujus molestia vel inquietudine sint Et [ut] hec auctoritas largicionis ac confirmacionis nostre firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligencius observetur manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Signum Domni Arnolfi serenissimi Imperatoris Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi Archicapellani recognovi et subscripsi Data XII Kalendas Decembris Anno Christi incarnat [] Domni Arnolfi serenissimi in origentali Francia regnante Indictione VIIII Actum Matahhoua villa regia in Dei nomine feliciter Amen