Charter Document - 04210011
Charter Number: | 04210011 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0879 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karlomannu diuina fauente gratia rex Si enim fructuosas complacitationes circa casas dei fieri consentimus Non solum temporaliter nobis profuturum esse credimus uerum etiam et ad eternam uitam feliciter perueniendam nobis pro luctuosum esse liquido non dubitamus Icirco notum sit omnibus sancte ecclesie nostrisque scilicet presentibus et futuris quoniam quidam uenerabilis ac dilectus abbas noster nomine Hitto peciit culmen serenitatis nostre ut sibi liceret quandam con placitationum agere cum monachis in cenobio quod maninsio dicitur consistentibus quod etiam constructum esse uidetur in honore beati michahelis archangeli domini nostri Jesu Christi Nos autem petitionibus libenter illius aurem accomodantes permisimus ita fieri sicut rogauit Et ideo prefatus abbas cum manu aduocati sui tradidit ad supra dictum monasterium proprietatem suam qualem uisus est habere in loco qui dicitur sulzibach cum mancipiis V cum domibus [] edificiis cum terris agris pratis uiis et inuiis pascuis siluis aquis aquarumue decursibus et cum omnibus integritatibus suis Econtra uero tradidit aduocatus sancti michahelis nomine ato memorato abbati cum consensu et licentia omnium fratrum in eodem cenobio [consistentium] omnia beneficia que perhtrammus presbyter cum sua proprietate conplacitauit usque ad finem uite sue haberet Id est ad Kegingon et ad erlafu et chauinga et osteringa cum omnibus locis illuc aspicientibus et cum omnibus integritatibus suis Id est cum mancipijs utriusque [sexus] cum domibus [] edifieijs cum terris cultis et incultis agris pratis pascuis siluis aquis aquarumue [decursibus] omnia uero hec predictus aduocatus hittoni abbati tradidit ea ratione ut post obitum memorati presbyteri usque ad finem uite sue in [proprietatem] haberet [atque] possideret et post discessum eius omnia cum integritate ad prefatum cenobium [conuerterentur] meliora sed pro firmitatis gratia idem abbas poposcit serenitafem nostram ut preceptum nostrum super adderemus ut illius conplacitatio firma et inconcussa persistere potuisset Nos uero uoluntarie peticionem illius suscipientes per hoc presens preceptum nostrum sancimus atque iubemus ut quod ille ad iam dictum monasterium tradidit ut hoc deinceps illuc perpetualiter [pertineat] atque [aspiciat] Et quod ipse abbas ab eodem cenobio suscipit hoc omnibus diebus uite sue habeat teneat atque possideat in proprietatem cum omni integritate sua ea uidelicet ratione post obitum illius redeant cum omnibus adiacentiis suis meliorata ad prefatum monasterium nullo [unquam] successore nostro hanc traditionem inrumpente sed deo auxiliante perpetuis temporibus salua et inconcussa permaneat Et ut hec auctoritas preceptionis nostre per cuncta futura secula inuiolabilem in dei nomine obtineat uigorem manu propria nostra subter eam confirmauimus et anuli nostri impressione asigillari iussimus Data V Id aprilis anno Christo propicio III domni Karlomani piissimi regis In bauuaria Et II In italia Indictione XII actum ad otingas cum regina in dei nomine feliciter amen