Charter Document - 04210008
Charter Number: | 04210008 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 0849 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Breuis comeratorii de conuentione piscationis et uenationis de Apirinesseo que fuit facta inter Livphrammum Jupauensis ecclesie venerabilem Archiepiscopum et Erchanfredum Ratispone ciuitatis Episcopum Coadunauerunt se ambo iuxta unius hominis conditionem cui nomen est Heripald et sicut ille ueracissime proferret ita utrique consentire deberent qui interrogatus se ab antiquis temporibus recordari respondit quod de Juuauensi sede per totius anni circulum in ipso supra nominato lacu una nauis fieri debet ad piscationem alia de Castello sursuni tercia de Maninseo excepto autumpnali tempore quando patuli pisces quos vvlgo lahsos uocant coire debent Tunc solumodo in illo angulari loco ubi Iscola fluuius foris emanat due naues ad illam piscationem fieri debeant scilicet de Salzpurch et de Maninseo simili modo in vernalj tempore quando Albuli pisces coeunt fieri debet sed nunc Erchanfredus Episcopus licentiam dedit ut tercia nauis ibidem ad illam piscationem fieret De uenatione uero ita se coadunauerunt ut utrisque liceret in ista parte commouere et si in antea Caciando persequi similiter de altera parte liceret fieri Ea ratione ut primitus ad noticiam peruenisset ex utrisque partibus et tunc communi manu prefatum opus expleatur Isti fuerunt presentes qui hanc conuenientiam confirmationis audierunt quorum hic nomina subter prenotata sunt Nordperht Comes Arfrid vas dom folcrat Pazrih unolz Kerrat Ratpot Wihkoz Reginhart Heriperht telj Heripold Jacob Fritilo Kerpold ummilo Kvndheri Wasvgrim Rato Meginperht Adaiger Upunc Item Arfrid Wisurih cetj Rodperht Isti clerici Sigiheri Erchanhoh Perhtram Kisalhart Ratkoz Nandrat et alij multi nobiles uiri atque clerici Actum ad Maninseo Anno DCCCXLVIIII indictione XII sub die cons XIIII Kal Avgusti