Charter Document - 04210007
Charter Number: | 04210007 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0843 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quicquid enim de legitimis placitis uentilatum fuerit optime condecet memorie eommendandum et quod a nobilibus uiris rationabiliter seu legaliter inquisitum et definitum fuerit futuris temporibus a nemine possit destrui sed potius iuxta narrationem ueracium hominum res iuste complacitate eius temporibus inconvvlse sine aliqua contradictione permanere ualeant Enimuero non est incognitum qualiter quedam commotio exorta fuit inter Livphrammum Ivvauensis ecclesie Archiepiscopum et Baturicum Ratispone ciuitatis Episcopum de uenatione et piscatione eorurn de Apirinesseo et in ceteris locis Tunc tamen uentilata ratione et placito peracto coram supradictis presulibus ac ceteris pagensibus loci ipsius venit Livphrammus Archiepiscopus et Nordperht Comes in ipsum saltum ad ipsa confinia prospicienda cum aliis quam plurimis nobilibus uiris ut agnoscere ualerent quod ipsius rei ueritas haberet Tunc uero ueraces uiros ad ipsa signa et confinia assignanda nauigando direxerunt quorum hic nomina subter prenotata sunt Farut Wihkoz Kerrat Alpker Reginhart Heriperht Rozzilo Kerilo Deothat Hiltiprant Chunipert Ilpvnch Sigirod Kerhart Rvodker Rvodheri Ista ratione peracta isti homines interrogati ab ipsius loci Comite in illa fidelitate quam cum sacramento domno regi promissam habent ut ipsius rei ueritatem dicerent qualiter ueracissime scirent quorum nomina sunt hec Kerrat Kerilo Wihkoz Farut Heriperht deothad Rvodheri Westargawo Heripald Sigihart Moricho Kotadeo Kerhart Alpkis Rvodker Arpeo Otachar Alpker Nordperht Postea uero dixerunt de zinkipah et Tinnultnpah usque super uerticem montis quem vvlgo nominant Skafesperch ex occidentali parte et meridiana propria illa confinia ad sanctum Petrum et sanctum Rvodbertum ad sedem Jvuauensem iuste et rationabiliter pertinere deberent Isti alij quam plurimi sepissime ad istam markam fuerunt qui idipsum testificati sunt sicut supra dictum est quorum nomina sunt Nordperht comes Ostarpald Kvndolf Westergawo Alkis Arpeo Kogo Kotadeo Heripald Sigihard Moricho Kerrod Vmmilo Kvndperht Rato Kvndheri Otachar Saxo Erchanpald Otker Actum Anno domini DCCCXLIII Indictione VI die Cons III non Aug