Charter Document - 04210004
Charter Number: | 04210004 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0824 - 0827 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Evgenivs Episcopus seruus seruorum Dei Rathfredo sancte Fauianensis Ecclesie et Methodio Ecclesie speculi Juliensis que et Suguturensis nuncupatur atque Alehvvino sancte Nitrauiensis Ecclesie parique modo Annoni sancte Vetuarensis Ecclesie Episcopis simul etiam Tvttvndo nec non Moymaro Ducibus et optimatibus exercitibusque plebis Hunie que et Auaria dicitur et Marauie Desiderio salutis animarum vestrarum filij in Christo charissimi cum audiuimus Christianissimam conuersationem vestram et sancte fidei bonorumque operum vestrorum processum summo gaudio atque letitia fuimus exhilarati quia diuina in nobis operante clementia vt Apostolus ait vbi habundauit delictum ibi superhabundat gratia atque quomodo sancta Dei Ecclesia nostris temporibus quotidianum in electione vestra suscipit incrementum Cuius optabilis moris index fuit reuerendissimus Yrolphvs sancte Lauriacensis Ecclesie Archiepiscopus et sanctissimus frater noster vester autem spiritualis pater qui per suam sanctam predicationem adoptiuos Deo vos genuit filios Is itaque ad Apostolorum limina orationis causa veniens nouam Ecclesiam nostris Apostolicis benedictionibus informandam subnixe commendauit quam domino auxiliante Catholice gubernandam in vestris partibus suscepit jn quibus etiam quondam Romanorum quoque Gepidarumque etate vt electione certum est in septem Episcoporum parochias antecessores sui iure Metropolitano obtinuerant dioecesin Qua igitur ex iustitia et lege prefatus Deo dignissimus Archiepiscopus debito obligatur vt illi terre prius Christicole atque suorum antiquitus antecessorum credite prouidentie quam nunc vos Dei Omnipotentis occulto mediante iudicio velut hereditariam possidetis ipse Euangelicus agricola diu negata celestis spargat semina vite atque in lucrandis Christo animabus rediuiuam de vobis nutriat segetem Quem uero doctissimum diuini Oraculi ministrum saluti vestre cognoscentes per omnia necessarium fide et exemplo probatum merito erga illum Apostolicam seruantes sententiam qua dicitur Quomodo credent sine predicante aut quomodo predicabunt nisi mittantur ab hac sancta Romana matre Ecclesia vobiscum Rectorem transmisimus atque in prefatis regionibus Hunnia que et Auaria appellatur sed et Marauia prouinciarum quoque Pannonie siue Mesie Apostolicam vicem nostram et dioecesim atque ius Ecclesiasticum exercendi et vsum ac potestatem antecessorum suorum videlicet sancte Laureacensis Ecclesie Archiepiscoporum sibi successoribusque suis canonica authoritate committimus atque huius constitutionis nostre decretum subscriptionis priuilegio roboramus Pallium preterea iuxta consuetudinem antiquam sanctitati sue dedimus quod ita sibi concessimus sicut predecessores nostri suis predecessoribus concessere priuilegiorum suorum scilicet integritate seruata Cuius dilectioni quamuis hoc debito permitteremus propter vestras autem petitiones super hac re flagitantibus ad honorem suum nostram Apostolicam vicem et auctoritatem insuper accumulauimus quod nunquam suis permissum est prioribus Quatenus et vos Confratres et Coepiscopi deinceps ei reuerentiam ampliorem exbibere sciatis et in sana doctrina celestis eruditionis ad edificationem vestram vt filij sapientes obediatis atque vos laici primates et vulgus saluberrimus preceptis suis non velut homini sed tanquam Deo humiliter obtemperetis et in fide Catholica quam per Dominum Jesvm consecuti estis fortes permaneatis Nam totius doli artifex Diabolus cuius dominio et pompis in Baptismate abrenunciastis iacturam et damnum vestre salutaris surreptionis moleste patitur ac per varias occasiones Zizaniam perfidie seminando velut multa iniuria bachatur et vt vestrum aliquis terga vertat sancte professioni incessanter molitur Quapropter sepe dicti Archiepiscopi videlicet Pastoris vestri a Deo destinati institutionibus benignas aures prabete qui vos et versutiam Sathane cauere atque eius eternos cruciatus euadere instruit ac ipse in die iudicij de bonis operibus vestris seculorum Domino perpetua remunerandos gloria presentabit Ad perfectam autem et necessariam eruditionem vestre salutis vt comperimus non sufficiant pauci qui modo constituti sunt vobis Episcopi quia plures sunt adhuc gentilitatis errore ibidem detenti ad quos propter inopiam preconum diuini verbi nondum peruenit notitia Christi Idcirco enim vt accrescat turba fidelium studeat solertia vestra pro mercede et remissione peccatorum vestrorum adminiculum atque iuuamen prebere Reuerendissimo Yrolfo Archiepiscopo quatenus dudum illic constitutorum Episcoporum numerus impleatur qui congrue constituti et vobis posterisque vestris poterunt esse proficui si ad restaurationem Ecclesiarum propter nomen Domini de possessionibus vestris quas reditus dotesque earum fama diuulgante quondam fuisse noueritis eternam sufficientiam vobis comparantes eisdem Ecclesiis ipsi conferatis idoneis viris ad hoc ministerium electis maxime in illis locis si opportunitas et vtilitas commendauerit ordinentur antistites vbi indicia Ecclesiarum et edificiorum Sedes Pontificales olim fuisse demonstrant sin autem illius arbitrio et deliberationi qui vel vbi disponantur Episcopi concedimus cui vicem nostram apud vos Ecclesiastici regiminis per omnia commisimus Bene valete