Charter Document - 04200036

Charter Document - 04200036


Charter Number: 04200036
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto Dei gratia Palatinus Comes Rheni Dux Bavaria tenore presentium profitemur et constare uolumus uniuersis quod inspectis meritis et obsequiis Venerabilis Abbatis et Monasterii in Mannsee quibus condigna semper intendimus vicissitudine respondere una cum carissimo fratre nostro Stephano Advocatiam dicti monasterii castrum in Wildenekh et Judicium ibidem cum omnibus Juribus nobis a Viro Nobili Comite de Orttenberg venditis pro certiori et salubriori defensione dicti monasterii et Abbatis nostris sic volumus vsibus reservare quod de cetero ad manus non perveniant aliorum pro cujus rei testimonio ipsis presentes litteras dedimus nostri sigilli robore communitas Datum apud Alderspach Anno Domini MCCLXXXX Sexto in Exaltatione sancte crucis