Charter Document - 04200032
Charter Number: | 04200032 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum predecessorum facta sepissime successores soleant infirmare conmendanda sunt literis et voci testium que in posterum manere volumus incaduca noticie igitur singulorum constare cupimus per quos presens scriptum lectum fuerit et auditum quod ego Agnetis relicta domini wulfingi de Harthaim filiabus meis videlicet chunigunde diemuede et perchta non solum annuentibus immo etiam vna mecum instanter pet entibus de certo et libero patrimonio meo Curiam in hermueting que mihi proprietatis tytulo attinebat cum omnibus attinencijs donaui et assignaui Monasterio Maennseensi libere et solute fratrum vsibus ibidem perpetuo perfruendam auctrix ipsorum fratrum ad vniuersos et singulos super eadem curia ipsos impetentes loco et tempore quo necesse habuerint permanendo anime mee et progenitorum meorum in remedium salutare ac deinde pro eo quod dominus Otto venerabilis abbas et conuentus ibidem sui dignacione mee petitionis instancie fauorabiliter annuentes feodo videlicet purchstal iu Tegernpach et tres curias villicales circa purchstal sitas cum decimis in eisdem curijs et hominibus aliquibus que ab eis tamen quoad uiuerem iure feodalj habui et possedi et clausa uita mea dicte ecclesie iuxta assertionem veritatis et privilegij mei continentiam super hec habiti vacasse debebant eadem feodo vna mecum tribus filiabus meis prescriptis conferre dignabantur ad decursionem et existentiam vite ipsarum quiete possidenda et ipsarum vsibus perfruenda hoc incluso vt cum ego et filie prenotate carnis debitum persoluerimus naturale pueris maritis heredibus consanguinibus ipsarum filiarum non contradicentibus nec probibentibus nec indigne ferentibus dicta feoda ad manus et vsus ecclesie reuertantur libere et solute ut liceat abbati qui tunc prefuerit et conuentui de ipsis ordinare quidquid viderit ecclesie profuturum ne vero huiusmodi donacio mea et ipsorum collacio a successoribus meis et filiarum mearum cassari valeat aut infringi seu a dicta ecclesia in mei tractatu et donacionis dispendium et anime periculum retrahi et alienari valeat vllo ingenio uel calumpnia malignorum ad venerabilis domini mei abbatis et fratrum peticionem presenti instrumento sigillum domini Friderici venerabilis abbatis in Chremsmunster et sigillum domini Chunradi venerabilis abbatis in Lambaco sigillum honorabilis militis domini Wichardi senioris de polhaim et sigillo meo procuraui ad maiorem attestacionem apponi et appendi cum testibus subnotatis qui sunt hij dominus Vlricus de Talgaw Rudolfus et hainricus filij sui Ch poedingerius de Maennsee Hainricus Sniczerius ibidem Chunradus Camerarius ibidem Chunradus Schoerkel ibidem Eberhardus Platner ibidem Hainricus vremde ibidem Hainricus Schonnawer Hainricus de Slusselberg Chunradus ibidem Lewpoldus ibidem Otto apud ecclesiam Hainricus Ruermuter et alij quam plures Datum in Tegernpach Anno domini MCCXCJ XVIII kalendas aprilis