Charter Document - 04200031
Charter Number: | 04200031 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Otto dei gratia palatinus comes Reni dux bawarie tenore presencium profitemur et constare volumus vniuersis quod inspectis meritis et obsequijs venerabilis abbatis et Monasterij in Maennsee quibus condigna semper intendimus vicissitudine respondere vna cum karissimo fratre nostro Stephano aduocaciam dicti Monasterij castrum in Wildenekk et judicium ibidem cum omnibus juribus nobis a viro nobili comite de Ortenberch venditis pro certiori et salubriori defensione dicti Monasterij et abbatis nostris sic volumus vsibus reseruare quod de cetero ad manus non perueniant aliorum pro cuius rei testimonio ipsis presentes literas dedimus nostri sigilli robore conmunitas Datum apud alderspach Anno domini MCCLXXX Sexto in exaltatione sancte crucis