Charter Document - 04200030

Charter Document - 04200030


Charter Number: 04200030
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otto dei gracia Abbas in Maennse cum vniuersitate collegij omnibus presens scriptum intuentibus salutem in filio dei uiui Mundanus actus suffocatur ex facili nisi voce testium et scripturarum memoria perhennetur Nos igitur ad noticiam peruenire volumus singulorum quod nos ob dileccionem Chunradi magistri Curie nostre in Chremsa suis heredibus videlicet dietmaro clerico et gedrudi ipsius Chunradi filie nec non eius nepoti Chunrado vineam nostram vorholcz ad ipsorum vite terminum et non plurium contulimus libere possidendam interposita huius racionis forma vt annis singulis quatuor vrnas vini de memorata vinea nobis soluatur quas si dare neglexerint ipsa vinea in vsus nostre Ecclesie libere reuertetur In cuius rei testimonium presentes literas ipsis damus sigillorum nostrorum munimine roboratas acta sunt hec Anno domini MCCLXXX testes uero sunt Chunradus notarius noster podingarius Heinricus incisor Aeberwinus Chunradus totam et alij quam plures