Charter Document - 04200029
Charter Number: | 04200029 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chunradus Dei gratia Prepositus Ecclesie Ranshofensis scire volumos universos litterarum presentium Inspectores quod cum super eujusdam hube in Helpfovve et possessionibus controversia inter venerabilem Abbatem in Mense ex una parte et Dimonem et suos fratres ex altera versaretur ita quod uterque ipsorum jus in predicta juba habere se certissime est professus tandem ad virorum idoneorum consilium hujusmodi lis taliter est sopita quod predictus venerabilis Abbas predicto Dimoni processione exsolvit Salzburgenses duas libras Ut autem talis tractatus in posterum retractari ab aliquo non valeat vel infringi presentes litteras ad petitionem partis utriusque sigillo Domini Ottonis de Seifritstorf et nostro coram subnotatis testibus qui interfuerunt fecimus communiri Hujus rei testes sunt Chunradus Domini Abbatis in Mense notarius [] intorte eius Wernhardus de Sulzbach Otto de Otnang Podingarius Rutherus [] incisor Ebervvinus Putolfus Engelscalcus et Hainricus filii officialis et alii quam plures Acta sunt hec anno Domini MCCLXXX