Charter Document - 04200028
Charter Number: | 04200028 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chuno dei gracia abbas in Maennsee ceterumque collegiurn ibidem vniuersis christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in filio dei uiui Mundanus actus ex facili suffocatur nisi literis uel voce testium roboretur nos igitur ad noticiam peruenire volumus singulorum quod nos agrum nostrum in chrems situm daz mynner taillant nuncupatum uulgariter hainrico genero Ringebergarij et ipsius pueris videlicet Chunrado et Letegardi vt in ipso agro vinum excolant contulimus libere possidendum interposita huius racionis forma quod dictus hainricus vna cum heredibus prenotatis XV denarios pro censu qui dicitur purkchrecht annis singulis nobis soluet et a festo s Michaelis nunc venturo post transitum sex annorum tres vrnas vini nobis anno quolibet cum predictis XV denarijs ministrabit Si vero sepe dictus hainricus memoratum agrum vendere voluerit casu aliquo se prebente eundem nobis vendet prout personis ydoneis videbitur expedire ne autem tractatus huiusmodi alicuius inprobitate possit in irritum reuocari presentem cedulam sigillorum nostrorum munimine placuit roborari acta sunt hec Anno domini MCCLXXIII VIII ydus octobris