Charter Document - 04200025
Charter Number: | 04200025 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Chunradus dictus de Peurbach notum facio in perpetuum universis ad quos prasens scriptum pervenerit quod ego XVII homines cum heredibus suis quos in posterum habere poterunt in Mense Ecclesie resignavi cum de eisdem hominibus ab ipsa Ecclesia fueram infeudatus et istam resignationem feci pro recompensatione sex talentorum denariorurn Salzburgensis Monete de quibus denariis mihi est pleniter satisfactum sic quod renuntio de pecunia non numerate et pignoratitie actioni Nomina hominum quos resignavi ut prefatum est sunt hec Hainricus dictus Greuzler Chunradus frater suus filius Vetelerii filia Hainrici Greuzlin sororis Gertrudis uxor Rudberti de Paumgarten cum duabus filiabus et uno filio Chunradus auf der Steur et soror sua Gisla Chun[radus] Zelgraus Hainricus dictus Pener Chunradus senior filius glangonis Chunigundis dicta Poesendef et filia ejus Gisla Heinricus dictus Obernstainer et due sorores sue Insuper feci resignationem generalem de omnibus aliis hominibus prefate Ecclesie in Menshe de quibus ab ipsa Ecclesia fueram infeudatus qui mihi sunt incogniti siqui adhuc possent alii inveniri preter hos quorum nomina superius sunt expressa hac conditione adjecta ut in recompensationem a sepe fata Ecclesia in Menshe gratia aliqua michi fiat In cujus rei memoriam ne in posterum alicui super hac resignatione possit dubium vel scandalum generari presentes litteras in perpetuam rei memoriam cum testibus subnotatis feci sigilli nostri munimine roborari Hi sunt testes Chunradus Otnanger Hainricus Mullhamer Hartlibus Rubervving Hainricus in hospitali Chunradus Glango Engelscalcus officialis et Rugerus pellifex et ceteri quam plures Datum Anno Domini MCCLXX