Charter Document - 04200023
Charter Number: | 04200023 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection, Grant |
Date: | 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otacharus Dei gratia Bohemorum Rex Dux Austrie et Styrie Marchio quoque Moravie Dilectis fidelibus suis omnibus Ministerialibus judicibus Mutariis per superiorem et inferiorem Austriam Constitutis gratiam suam et omne bonum Sicut semper litteris et Legationibus Nostris vobis intimavimus sic tenore presentium significandum duximus iterato quod propter honesta et fidelia servitia que nobis ac nostris exhibuit et semper exhibere non desinit Dominum Abbatem de Mense totumque Conventum suum in nostram protectionem recepimus et favorem quem Abbatem specialem Capellanum Nostre Curie asscribentes hanc sibi faciendo gratiam specialem ut omnia victualia sui Claustri per totam terram Nostram et per aquas traducere debeat sine exactione qualibet atque Muta non obstante si forte Mutas nostras vel judicia aliis quam Officialibus Nostris dabimus vel locabimus aliquando Si quis autem judicum vel Mutariorum apud Chremsam Stain Ipsam Muthuzen sive Lintzam hanc donationis nostre gratiam infregerit ullo ausu sciat se Majestatem nostram graviter offendisse Datum apud Gamnich VI Id Septembris