Charter Document - 04200021
Charter Number: | 04200021 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Amen quia uariacio temporis noticie causam nouercatur legum uult scrupulus seriem geste rei fidelis scripti testimonio sollerter ac fideliter confirmare Nos igitur Otacharus dei gracia Boemorum rex dvx austrie et stirie marchio morauie notum facimus vniuersis presentes literas inspecturis quod inspectis et consideratis officijs et meritis venerabilis viri dilecti capellani nostri domini hainrici Abbatis ecclesie de Mennse patauiensis diocesis de [] libera et regia maiestate de limitibus nostris et ecclesie memorate de quibus inter nos est contencio diucius agitata eidem ecclesie recognouimus omnia sua iura renunciantes omni questioni siquid forte ab antiquo in eisdem habuimus uel noscimur iam iam habere conferentes insuper et donantes predicte ecclesie principaliter propter [deum et ob remedium anime nostre de possessionibus nostris circa nostros limites utrobique duo talenta annuatim infra Yskalam] fluuium atque Trunam ita quod eisdem reditibus pacifice et quiete dicta ecclesia gaudeat in posterum pleno iure maxime cum in presencia serenitatis nostre ostenderit et probauerit idem abbas predictas possessiones ab antiquo ad suam ecclesiam pertinere In cuius rei testimonium presens scriptum nostre maiestatis karactere fecimus insigniri presentibus testibus subnotatis dominus philippus electus Salczpurgensis Otto Tuemprobst eiusdem ecclesie Otto de perchtolstorf albertus de zelking dietricus pincerna de Tobra Rugerus prueschinch wernhardus et alkerus fratres de grampperch Otto de otnang et alij quam plures Datum in lincia kalendis decembris Anno domini MCCLXII []