Charter Document - 04200017
Charter Number: | 04200017 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Hainricus dei gratia comes de ortenberg omnibus presentem paginam inspecturis salutem et sinceram in christo dilectionem quoniam moris nostri est vt in gubernatione et potestate a deo nobis concessa religiosas et in dei seruicio deuotas personas manu teneamus et confoueamus in hoc tanto deuotiores uideri volumus quanto illud maiori diligencia adimplemus Notum sit ergo tam presentibus quam futuris quod nos deuocionem illam quam dilectus pater noster et postea mater sancte dei ecclesie Maennse in honore sancti Michahelis constructe pridem fecerunt ad remedium animarum suarum nos eorum viam imitantes ipsam donacionem confirmamus errorem corrigentes quem ignoranter fecisse per insciciam tandem cognouimus hec autem est donacio vxor Gottesmanni ac soror ipsius cum vita censu et omni prosapia tam presente quam futura cum iure quoque quod aduocatum respicit et omni prouentu concessionem vero quam errando feceramus ipsos homines Ottoni de otnang concedendo quod stare non poterat cum ante progenitores nostri donacionem fecerint ecclesie prelibate ideo concessionem Ottonis ac Liebhardi absoluimus et cassamus ut vero nulli factum nostrum cedat in dubium presentem literam scribi fecimus et sigillo nostro consignari Datum Mannse Anno gratie MCCLVI Kalendis Maij domino Hainrico Abbate presente et alijs fidelibus viris domino wernhardo Lour de otnangen Otto Conradus fratres comitis serui Hainricus siveuus