Charter Document - 04200015

Charter Document - 04200015


Charter Number: 04200015
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otacherus dei gratia dominus regni Boemie dux Austrie et styrie Marchio Morauie omnibus Mutarijs in nostro dominio constitutis gratiam suam et omne bonum Quia venerabilem virum abbatem in Maennsee eiusdemque loci conuentum in nostram protectionem recepimus et fauorem gratiam eis fecimus specialem vt vinum et alia victualia sua singulis annis per mutas terre nostre sine omni exactione libere debeant pertransire mandamus igitur vniuersitati vestre vt hanc gratiam ipsis factam nullus ministerialium nec aliquis mutariorum siue judicum nostrorum nec aliqua sublimis humilisue persona presumat infringere uel ei ausu temerario contraire pro certo scientes quod transgressores huius mandati in Rebus et personis sine misericordia puniemus Datum chrems IIII nonas Martij Anno incarnationis domini MCC Quinquagesimo III