Charter Document - 04200014
Charter Number: | 04200014 |
---|---|
Cartulary Title: | Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otacherus Dei gratia Dux Austrie et Styrie Marchio Morauie omnibus mutariis in nostro Dominio constitutis gratiam suam et omne bonum Quia Venerabilem Virum Abbatem in Mense ejusdemque loci Conuentum in nostram protectionem recepimus et favorem gratiam eis fecimus specialem ut vinum et alia victualia sua singulis annis per Mutas terre nostre sine omni exactione libere debeant pertransire Mandantins ergo Vniuersitati Vestre ut hanc gratiam ipsis factam nullus Ministerialium nec aliquis Mutariorum sive judicum nostrorum nec aliqua sublimis humilisve persona presumat infringere vel ei ausu temerario contraire pro certo scientes quod transgressores hujus mandati in rebus et personis sine misericordia puniemus Datum in Chrempas IV Non Martii anno incarnationis Domini MCCLIII