Charter Document - 04200010

Charter Document - 04200010


Charter Number: 04200010
Cartulary Title: Mondsee, Benediktiner 1104 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gratia Comes de Ortenberg Vniversis christi fidelibus ad quos presens pagina peruenerit jn vero salutari salutem Ne defluentis seculi vetustas aboleat ea que rito disponuntur in seculis necessarium censetur nobilium ac fortium sigillo roborare Sciant ergo tam presentes quam futuri seculi etates Quod Ego Heinricus Comes de Ortenberg Confratribus in Mannse ibidem deo seruientibus libere indulsi et tradidi vt siquis ministerialium nostrorum suam proprietatem intrinsecus ad me spectantem ille ecclesie ob sue anime remedium conferre voluerit me ac meam posteritatem sciat se nullo grauamine prepedire posse Testimonio autem virorum maiorum ministerialium meorum nomina volumus applicare videlicet Wergandum de Ronting Wernherum de Rotawe Chunradum de Steinnenkirchen Sigelogum Hartwicum de Wertmennyng Johannem scribam et quam plures Anno MCCLI